A Győri Püspökség Körlevelei, 1867
15 JXÍr. IV. J. anta est fragilitas naturae humanae, ut quandoque moneri debéant etiam perfectiores, tanta vero status nostri excellentia ac dignitas, ut unumquemque nostrum in persona discipuli sui dilecti hortetur Apostolus, sollicite curare semetipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis. ‘) Unde cuique cum ipso Apostolo continue contendendum est ut quae retro sunt obliviscéns, ad ea, quae sunt priora extendat semetipsum, et sequatur, si quomodo comprehendat, a quo et comprehensus est a Christo Jesu. 2) Hinc muneris mei pastoralis esse duxi, quaepiam officia, et antea statuta in memoriam V. Cleri curae meae crediti, revocare, ut sint ei in regulam, quam fideliter sequi teneatur. 1. Cum sensus et cogitatio humani cordis in malum prona sint ab adolescentia sua 3) humanumque genus de malis in mala praecipitaretur, si ea omnia, quae ad Deum et ad civilem societatem pertinent penitus ignoraret, nemo certe est, qui non intelligat, quantum puerorum ac puellarum institutio ad Religionis bonum, et civilis reipublicae salutem necessaria sit. Adolescens enim juxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea. 4) Quodsi unquam alias, nunc certe maxima vigilantia, et intensissimo studio curandum est, ut pueritia atque adolescentia ad omnem virtutem et pietatem mature informetur, ac saluberrimis sanctissimae nostrae Religionis praeceptis et doctrinis rite imbuatur, cum in hac temporum asperitate plurimi sint christianae veritatis inimici, et impietatis ministri, qui omne pietatis, justitiae, honestatis studium in omnium animis restinguere, mores depravare, jura quaeque divina et humana perturbare, catholicam Religionem, civilemque societatem convellere, et incautam praesertim juventutem corrumpere et perdere commoliuntur. Subditae plebis ad veritatis pascua deducendae cura parochis imprimis commissa est 5) quibus SS. Concilium Tridentinum praecipit, ut iidem singulis diebus Dominicis ac festis oves sibi concreditas doceant nedum rudimenta fidei, sed et quae ad sacrarum rerum cognitionem, et morum disciplinam assequendam conferunt 6) atque hujusmodi onus ipsi per se sustineant est necesse, non per alium nisi legitime impediantur. Neque enim ad otium et commoditatem sacerdotale et pastorale officium susceperunt, sed ut divinam legem die ac nocte meditantes, quod legerint, credant, quod crediderint doceant, quod docuerint imitentur, eorumque doctrina sit spiritualis medicina populo Dei, sit odor vitae et delectamentum Ecclesiae Christi. 7) Tamquam filios in Christo genitos in timore Domini educandos suscipiant parvulos. Vae illis, si sua culpa quis pereat! Sanguis Christi adversus eos inclamabit, etsi nos non audiamus, audiet profecto ille, de cujus latere manavit. Nec in Ecclesia dumtaxat diebus Dominicis et festis, sed in schola etiam catecheticam institutionem parvulis sedulo impertiantur, nihil antiquius habentes, quam ut scholae directoris munere ad omnem amussim defungantur, verbo ut christianam institutionem prolium verbo simul et exemplo procurent. Nr. 589. Quaepiam gravia Cleri Officia in memoriam revocantur. 2. Tim. 2. 13. — ») Phil. 3. 11. 13. — *) Gen. 3. — «) Prov. 22. 6, — *) Cone. Trid. Sees. 22. c. 8. — °) Idem Sess. 24. c. 4. et Benedict. XIV. Const. „Etsi minime.“ — 7) Pontif. Roman. 4