A Győri Püspökség Körlevelei, 1867

16 2. Praecepto divino stringimur ad eliciendos saepe fidei actus, praecipue vero cum periculum mortis impendet, aut cum dubia circa fidem insurgunt. Retineamus inquit S. Joannes Chrysostomus 8) Sancti Spiritus ignem, ne circa fidem naufragium faciamus : „Fides enim opus habet auxilio Spiritus, ac perseverantia, ut inconcussa permaneat“ Deus autem colitur non fide tantum, sed fide, spe et charitate.9) Ex fide enim charitas," ex charitate spes, et rursus in se sancto quodam circuitu refun­duntur. 10) Quia ad saepe concipiendos harum virtutum actus ex peculiari praecepto compellimur, jam in Circularibus ddto. 25. Novemb. 1858 Nr. 3452 dimissis litteris dispositum fuerit, ut mandato Benedicti XIV. il) conformiter in qualibet Ecclesia, abso­luto sermone sacro, dictarum theologicarum virtutum actus eadem semper forma prae- orante Sacerdote, qui ad concionem dixit cum populo recitarentur, utve proponerentur parochianis Indulgentiae a praelaudato Summo Pontifice iis concessae, qui expressos hosce virtutum actus conceperint, eorumque formulas pie recitarint. Siquidem e queri­moniis nonnullorum fidelium compererim, hanc dispositionem non ubique observari, illam praesentibus iterandam, et serio inculcandam duxi tanto magis, quod, observante pio quopiam rerum moralium Doctore, saepe plus emolumenti proveniat et spiritualis fructus redundet in fidelem populum e pia recitatione actuum fidei spei charitatis, quam ex ipso sermone in ambone pronunciato. 3. In impertienda doctrina et institutione Catechetica non minus requiritur pru­dentia et discretio, quam pius fervor ac zelus. Sed experientia docuit, quod nonnulli Curati ex nimio fervore, aut mansvetudinis Christi immemores, discretionis ac recti zeli limites excedant, et per hoc populus ab audiendo vocem Pastoris sui aversus cum detri­mento animarum, ejusmodi salutarem doctrinam plane negligat. Proinde omnes Sacer­dotes, quibus hoc munus incumbit in Domino paterne monentur, ut post instructionem Catecheticam, in examine juventutis ab impatientia, magis vero a scommatibus, et cla­moribus abstineant, nec eos confundere quaerant, qui minus satisfaciunt, sed potius quos rudes, aut non satis instructos, vel minus capaces compererint, privatim cum omni sva- vitate et longanimitate instruant, in concionibus autem a cavillationibus, perstrictionibus, ac aliis inconvenientiis, quae scandala, oblocutiones, aut discordias generant, sollicite sibi caveant, et potius angelicam veritatem clare ad captum populo, vi obligationis suae pro­ponere studeant, et exemplo Apostoli praedicent Christum et hunc Crucifixum. Eloquia Domini cum casta sint et Davidis sententia 12) argento assimilentur igne examinato, puro et candido utantur genere orationis, quod nihil inhonestum, nihil puerile, nihil profanum sapiat. Cum vero de corrigendis moribus, exprobrandis flagitiis, aeternisque suppliciis exponendis sermo fuerit, acrior quidem oratio adhibenda est, caveant tamen, ne in vitiis, quae percrebuerunt in populo, exagitandis, et convellendis clarius, quam par sit oblo­quantur, ne aliquem in specie ignominia notare, vel designare videantur. Cum autem neque qui seminat, sit aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus, e fon­tibus Salvatoris hauriantur aquae sapientiae salutaris, velut cymbalum tinniens 13) sic laborabunt concionatores, si suis dumtaxat viribus confidant, et non simul cordibus auditorum loquatur Deus „in cujus manu sunt, et nos et sermones nostri. Pietate magis 8) Hóm. 1. in verba Apóst, „habentes eundem spiritum fidei.“ — 9) S. August Euch. c. 2. — ,0) S. Ambros, in Lue. libr. 8. — Const. „Etsi minime.“ — ,2) Psalm. 11. 2. — 13) 1. Cor. 13. 1.

Next

/
Thumbnails
Contents