A Győri Püspökség Körlevelei, 1867

14 omnium rerum Domino omnia possidere. Operantibus ergo, quae bona sunt, non est omnino metuendum. ne desit facultas operandi; cum et in duobus nummis evangelicae illius viduae sit magnifica devotio, et pro calice aquae frigidae praemium liabeat gra­tuita largitio.“ Ast quod summopere dolendum, ita mutata est rerum morumque facies, ut hic antiquiorum Christianorum in observanda quadragesimalis jejunii lege fervor non amplius vigeat. Ac iccirco, sed vel maxime propterea, quod plaga quasi omnis Dioecesis hujus sub nociva verni frigoris et aeris asperitate gemuerit, vixque aliquos protulerit fructus, quodve ob hanc causam etiam nunc grassetur calamitas temporum, non possumus non misericordia erga pauperes imprimis commoveri, ac omnibus DD. Curatis hoc etiam anno facultatem impertiri, respective subdelegare, alias concessam et subdelegatam, rigo­rem legis de jejunio quadragesimali perlatae temperandi ac relaxandi cum iis curae suae creditis fidelibus, a quibus scopo hoc interpellati fuerint. Cum autem dicente S. Leone M. 3) „Sicut Redemptoris Nostri magisterio edocti sumus . . . non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei, dignumque sit, ut populus christianus magis desideret, se Dei verbo, quam cibo satiare corporeo“ ... de Vestra, VV. FF . et FF. pietate et vestro animarum zelo confidimus, vos quadragesimali hoc tempore sancta haec desideria in animis fidelium omni studio accensuros, nec non unumquemque vestrum suae curae demandatam gregis portionem poenitentiae, salutis et vitae cum verbo, tum exemplo specialius, imprimis autem juventutem frequentioribus catecheticis institutionibus pasturum esse. Fideles vero, qui opibus valent, invitetis imo moneatis, ut piae Matris Ecclesiae indulgentiam uberioribus eleemosynis compensare studeant. „Date eleemosynam — ait Christus *) — et ecce omnia munda sunt vobis.“ Meminerint insuper horum S. Chrysostomi verborum 7): „Negotium Jejunium non est, ut lucrum faciamus non edendo, sed quod manducaturus eras, pauper pro te comedat, fiatque tibi duplex bonum, tum quod jejunas, tum quod alius non esurit.“ Volumus autem, ut Dominica Quinquagesimae DD. Parochi nexu hujus edicti Nostri de Jejunio Quadragesimali verba faciant ad fidelem populum, eademque occasione serio reprobent detestabilem illam consuetudinem, quae apud multos christianos irrepsit, ut vino obruti, immodicis epulis exsaturati jocis choreisque defatigati in sacrum cinerum diem introire non erubescant. Olim Christiana pietas advenientes Quadragesimae dies jejunio et absti­nentia praeveniebat; nunc vero instante Quadragesimae tempore, effusis in omne genus licentiae hominibus, improba gentilium baccanalia instaurantur. Nos gravia, quae eo tempore praesertim patrantur, peccata amare deflentes, rogamus DD. Curatos, ut omni, quo possunt, modo ab hujusmodi excessibus, vanitatibus et insaniis falsis avertant fideles, et in eorum revocent memoriam solemnes illas ejurationes, quas satanae et mundo in sacro regenerationis fonte emiserunt. Non est per malitiam aditus ad virtutem; et jejunator praeparari debet ad jejunandum temperantia, ne sit velut ulciscens jejunii dies. Sicuti pia Mater Ecclesia Passionem Domini tunc etiam recolit in Evangelio 8) ita populus excitandus est, ut per commune consortium Crucis Christi aliquid in eo, quod propter nos gessit, libenter agat, pia meditatione ad devotionem excitetur, retra­hatur a vitiis, et conversus ad Dominum, suo Capiti conformetur. Datum Jaurini, Dominica in Septuagesima, in diem 17. Februarii incidente, a. 1867. 5) Serm. 39. de Quadrag. — r‘) Luc. 11. 41. — 7) 1. c. — s) Dom. in Quinquag. ex Cap. 18. Luc. Joaunes m. p. Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents