A Győri Püspökség Körlevelei, 1867
11 L/um fieri incoeperint calices ex alluminio, sive puro, sive aliis metallis commixto, Episcopus N. a sacra Rituum Congregatione quaesivit „an ejusmodi calices adhiberi possint in sancto Missae Sacrificio.“ Antequam S. Congregatio super hac re judicium ferret, audivit Consultoris votum, qui sequentibus sibi propositis dubitandi formulis suam opinionem depromsit: I. Aes alluminii, seu mixtum alluminii et cupri in proportione unius ad novem, atque alluminium purum recensentur ne ob physico-chimicas ipsorum qualitates inter materias vetitas, quoad conficiendas calicum cuppas? Respondendum opinabatur: Affirmative. II. Alluminium purum iis ne dotibus praeditum est, ut aeque ac aurum praescriptum haberi possit ita, ut conflari inde liceat calicum cuppas, atque ita, quin inaurentur, adhiberi? Resp. Negative. III. Si S. Sedes propter quarumdam Ecclesiarum paupertatem, aut aliis de causis sibi notis permittere velit Ordinariis ut addant vel sufficiant novam concessionem concessioni illi quae relate ad stamnum jam viget, alluminium purum, atque aes alluminii sunt ne materiae (prae ceteris hactenus cognitis) ejusmodi concessioni opportunae? Resp Affirmative. His a Consultore erudite et fusius etiam expositis propositum est S. C. resolvendum praefatum dubium. Responsio. — Sacra Rituum Congregatio die 1. Septembris 1866 comitiis habitis re discussa responsum dedit: Nihil innovandum. Ex iis colliges: I. Materias, quibus calices ad sacrificium litandum conficiuntur, alias esse tantum permissas, alias praescriptas, alias vetitas. II. Calices ex alluminio simplici confectos vel aliis metallis commixto neque in prima neque in altera materiarum classe posse commode et facile recenseri. III. Eam esse S. Sedis sententiam, ut expedire non existimet, alias materias induci in divinum cultum, quae quamvis sub aliquo respectu opportuniores melioresque videantur, novitatem tamen redolent a veneranda antiquitate alienam. Jaurini, die 24. Januarii 1867. FORosiiMrno \ ii;\s is BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS VEN. SERVI DEI BENEDICTI AB URBINO SACERDOTIS PROFESSI ORDINIS MINORUM SANCTI FRANCISCI CAPUCCINORUM SUPER DUBIO. An, et de quibus Miraculis constet in casu, et ad effectum, de quo agiturf Decretum. „Christum Dominum, qui cum in forma Dei esset, formam servi accipiens semetipsum exinanivit, Venerabilis Benedictus ab Urbino in vitae suae curriculo imitari studuit. Nam cum esset dives et genere illustris, haec arbitratus est ut stercora, et pauperrimam Sancti Francisci tunicam seligens inter Minores Capillatos Fratres Christi humilitatem ac pauperiem assequi in deliciis habuit. Cum liber esset ex omnibus, in 2* Nr. 168. Circa calices ex alluminio confectos editum S. Eituum Congregationis Decretum. Nr. 369. Decretum Beatificationis et Canonizationis Ven. Servi Dei Benedicti ab Urbino.