A Győri Püspökség Körlevelei, 1867
10 Nr. 344. Opus „Jézus és Mária élete“ via praenu- merationis procurandum, commendatur. P. Basilius Intay, O. S. B. de Monte Pannoniae Sacerdos, in hac imprimis Dioecesi a pietate, egregio catholico spiritu, eruditione et zelo gloriae Dei et salutis animarum omni meliore modo provehendae notissimus, elucubravit opus sub titulo: „Jézus és Mária életeK, quod Capitulum PP. Benedictinorum praelibati montis Pannoniae typis edendum decrevit. Quo tristior est strages, quam inundantia orbem mala scripta in populo etiam fideli Ecclesiae catholicae, non in civitatibus solum majoribusve oppidis, sed ruri quoque edere tristes cernimus, eo magis propagandi sunt libri, eo scopo concinnati, ut fidem augeant, pietatem et morum probitatem promoveant, a malo deterreant, atque ad sectanda charismata meliora excitent. Ac iccirco praedictum opus, a doctis viris crisi subjectum eorumque judicio probatum, pro cujus insuper praestantia auctoris nomen vadimonium praebet, omni exceptione majus, non possum non V. Clero Dioecesis meae cum eo impensissime commendare, ut ad illud procurandum, et assidue legendum curae quoque suae creditos fideles exstimulent. Liber procurari poterit erga praenumerationem, pro qua instituenda tot ad Dioecesim dimittuntur folia, quot in eadem sunt Vice-Archi- Diaconales Districtus. Velint DD. Vice-Archi-Diaconi folium quod receperint, cum cunctis DD. Parochis communicare ac ad se dein remissum Cancellariae Officii mei reexhibere. Jaurini, die 24. Januarii 1867. Nr. 367. S. liituum Congregationis Decretum de concurrentia festi alicujus Instrumentorum Dominicae Passionis cum festo Cathedrae S. Petri Antiochiae. Super concurrentia Festi alicujus Instrumentorum Passionis D. N. J. C. cum festo Cathedrae S. Petri Antiochiae, sequens emanavit S. Rituum Congregationis Decretum URBIS. „ Quum haud raro eveniat, ut festum aliquod Instrumentorum dominicae Passionis concurrat cum Festo Cathedrae Sancti Petri Antiochiae, Kalendariorum Editores in diversas abiere sententias circa praecedentiam alterutri Festo dandam. Ut autem varietas haec de medio tollatur, Praefectus Caeremoniarum Patriarclialis Basilicae Liberianae opportunum duxit a Sacra Ritum Congregatione insequentis dubii solutionem exquirere nimirum: Concurrente in eadem die Festo Cathedrae Sancti Petri Antiochiae cum Festo Lanceae et Clavorum Domini Nostri Jesu Christi, aut alterius cujuscumque Instrumenti Passionis, quale erit praeferendum ?“ „Et sacra eadem Congregatio, audita relatione a subscripto Secretario facta, re mature accurateque perpensa, auditaque etiam sententia scripto pandita alterius ex Apo- stolicarum Caeremoniarum Magistris scribere rata est. In concurrentia, Festum Lanceae et Clavorum aut alterius cujuscumque Instrumenti Passionis Domini Nostri Jesu Christi praecedere debet Festum Cathedrae Antiochenae Sancti Petri, illi scilicet Festo integras Vesperas tribuendo — Decretum autem imprimi jussit. Atque ita decrevit et servari mandavit. Die 1. Septembris 1866.“ C. Episc. Portuen. et S. Rufinae Card. Patrizi S. R. C. Praei. D. Bartolini S. R. C. Secretarius. Jaurini, die 24. Januarii 1867.