A Győri Püspökség Körlevelei, 1866

Tartalomjegyzék

95 irt·, xf. JN emo, qui in Historia Sanctorum et Beatorum peregrinus non est, ignorat, quis quan- tusve fuerit Leonardus a Portu Mauritio, dum in seculo viveret, Paulus Hieronymus Casanova dictus. Natus est dii 20. Decembris 1676 in ora ligustica Italiae. Studuit Romae, conscholares suos sicut ingenio et applicatione: ita innocentia morum, austeritate vitae, abnegatione sui, rerumque divinarum amore longis post se spatiis relinquens adeo ut in illo adolescente alter Aloysius Gonzaga redivivus videretur. Adolescentiae annos emensus ordini S. Francisci strictioris observantiae Romae nomen dedit, atque ad studia sacrarum litterarum assidua diligentia incubuit. Sacerdotio initiatus nihil in votis habuit magis, quam verbum Dei praedicare. Missionarius Apostolicus renunciatus Romae et in variis Italiae urbibus ac Regionibus quadraginta quatuor annis ad concionem dixit ea nominis sui celebritate, ut Princeps Condonatorum haberetur. Eloquentiam illius elo- quentissimi oratores mirati sunt. Ipsum sermonem pronunciantem non una vice audivit Summorum Pontificum doctissimus Benedictus XIV. Plurimos eosque etiam in peccatis obstinatissimos ad poenitentiam movit, ad virtutis tramitem revocavit. Immaculatae Conceptionis B. Μ. V. cultor et assertor sicut doctissimus sic pientissimus vix quidquam ardentius exoptabat, quam ut illa supremo Capitis Ecclesiae oraculo dogmatice definiretur Passionis Dominicae meditandae studiq addictissimus illud mirifice propagavit sacellis in Colossaeo sive amphitheatro Flavio Romae exstructis, ad quae mysteria Crucis D. N. J. C. recolerentur. Perpetuam in Sacramento Eucharistiae Divini Salvatoris adorationem in pluribus Italiae civitatibus constituit. A pontificibus Clemente XII, Benedicto XIV, nec non a Jacobo Stuartio Britanniae Carolo item Emanuele III. Sabaudiae Regibus summis in honoribus habitus est. Maxima pollebat eruditione, quam opera ipsius undecim com­prehensa tomis testantur. Laboribus magnis et multis pro salute animarum exantlatis fractus pretiosam in conspectu Dei mortem oppetiit die 26. Decembris 1751 atmo aetatis septuagesimo quinto Romae in Coenobio S. Bonaventurae, quem Pius VI. anno ab obitu ejus quadragesimo quinto albo Beatorum adscripsit. ROMANA seu ALBINGANEN. canonizationis beati Leonardi a Portu-Mauritio missionarii apostolid Ordinis Minorum sancti Francisci strictioris observantiae in sacro recessu sancti Bonaventurae urbis. Super dubio. An constet de miraculo instantaneae perfectaeque sanationis Elisabeth Bouzourö a scirrho glandulae mammariae dexterae in occultum cancrum converso, cum integra virium reparatione, in casu et ad effectum, de quo agitur? Vir potens in opere et sermone coram Deo et omni populo fuit quidem beatus Leonardus a Portu-Mauritio, qui pauperrimo Seraphici sancti Francisci habitu spirituque indutus, per plures annos incipiens ab hac alma urbe, circuivit civitates et castella 21 Nr. 2300. S. Rituum Congregatio­nis Decisio, B. Leonardi a Portu-Mauritio canonisatio- nem con­cernens.

Next

/
Thumbnails
Contents