A Győri Püspökség Körlevelei, 1866
Tartalomjegyzék
96 praedicans evangélium, et poenitentiam in remissionem peccatorum. Ministerium hujusmodi recte implens errantium corda contrivit; sedentibus in tenebris lumen veritatis admovit: pauperum necessitatibus praesto fuit; aegrotis divinam humanamque attulit opem; afflictis solamen praebuit; annum Domini acceptum, et diem retributionis annun- ciavit. Laboribus deinde fractus, operarius inconfusibilis in osculo Domini conquievit. Dei autem dextera ad superos exaltatus Leonardus, miraculorum gloria clarescere coepit; quibus penes sacrorum rituum Congregationem, post virtutum examen, rite probatis, a summo pontifice PIO VI sa. me. inter beatos adnumeratus est. Verum cum ille in terris agens admodum concupiverit, ut doctrina de virginis Deiparae immaculato conceptu dogmatice definiretur, idcirco Dei cuncta suaviter disponens sapientia constituit, ut post altarium honores beato Leonardo tributos, et post optatissimam illam dogmatis definitionem novis eumdem refulgentem prodigiis, praestantiori cultu christifideles prosequerentur. Et quamvis ab anno millesimo octhigentesimo trigesimo nono eadem sacrorum rituum Congregatio de duobus miraculis tunc propositis examen instituisset, factum tamen est, ut unum dumtaxat summus pontifex Gregorius XVI sa. me. probaverit, ac sexto decimo kalendas április per decretum edixerit; constare de primo ex propositis miraculis in tertio genere, scilicet: subitae perfectaeque sanationis Laurae Cardelli virginis ab inveterata boematuria cum pure ex ulcere interno, viribus integre restituis. Alterum ergo erat desiderandum miraculum, quo ad decretoriam canonizationis sententiam deveniri posset. Hoc Deus omnipotens, Leonardo adprecante in urbe Constantinopolitana operatus est, ut in longinquis etiam regionibus, et inter ipsos infideles servi sui sanctimoniam declararet. Instructo itaque apostolica auctoritate, confirmatoque processu, ter de more apud sacrorum rituum Congregationem ejusmodi prodigium ad examen vocatum est: scilicet in antepraeparatorio conventu nonis sept. anni MDCCCLXV in aedibus reverendissimi Cardinalis Ludovici Altieri episcopi Albanensis causaeque relatoris coacto: mox in praeparatorio coetu reverendissimorum Cardinalium sacris tuendis ritibus praepositorum in palatio vaticano collecto, quarto idus április vertentis anni; denique in generalibus comitiis in eodem palatio Vaticano habitis sexto calendas julii ejusdem anni, ubi coram Sanctissimo Domino nostro PIO PAPA IX. tam consultores, quam reverendissimi patres Cardinales proprias exposuere sententias. Quibus auditis Sanctissimus Dominus supremum 'suum distulit proferre judicium, cunctosque excitavit suffragatores, ut preces secum funderent ad impetrandam sibi divini Spiritus illustrationem. Tandem bac die, qua christifideles anniversarium recolentes dedicationis basilicae s. Mariae angelorum de Portiuncula nuncupatae indulgentiam plenariam lucrari solent, Sanctitas sua, ut in hac piissima exercitatione ipsis esset exemplo fidelibus, postquam Eucharisticum sacrificium in privato suo oratorio devote obtulisset, ad hanc ecclesiam stigmatibus s. Francisci sacram se contulit; ubi cum sacro adstitisset, in solio assidens ad se accivit reverendissimum Cardinalem Constantium Patrizi episcopum Portuensem et s. Rutinae, sacrorumque rituum Congregationi praefectum, simulque reverendissimum Cardinalem Ludovicum Altieri episcopum Albanensem causae relatorem, una cum R. P. Petro Minetti sanctae fidei promotore, et me infrascripto secretario, quibus adstantibus declaravit: constare de miraculo, beato Leonardo interveniente, a Deo patrato, videlicet instantaneae perfectaeque sanationis Elisabeth Bouzouro a scirrho glandulae mammariae dexterae, in occultum cancrum converso, cum integra virium reparatione.