A Győri Püspökség Körlevelei, 1866

Tartalomjegyzék

91 procedente Pontifice ad S. Mariam cum omnibus ordinibus suis, Notarius stat in locor qui dicitur merulanas, et salutato Pontifice dicit: In nomine Domini nostri Jesu Christi, baptisati sunt hesterna nocte in sancta Dei Genitrice Maria infantes masculi numero tanti, foeminae tantae. “ Adultorum baptisatorum vero non tantum numerus, sed etiam nomina recensebantur e protocollo vel libro, ubi adnotata fuere, qui liber „Catalogus Catechumenorum, vel Baptisatorum, aut etiam liber vitae “ dicebatur. Super contractis sponsalibus ac matrimoniis scribebantur tabulae nuptiales, quarum meminerunt Tertul­lianus 4) S. Hieronymus 5) S. Augustinus 6) item S. Chrysostomus 7) de quibus tabulis varia decrevit Justinianus Imperator signanter 8) in hunc modum. „Qui defensor tribus vel quatuor reverendissimis Clericis adhibitis, publicum celebrati matrimonii, quo die, quo mense, quo consule, quo imperii anno, testimonium ab ipsis conjugibus, defensore ac testibus rite subscriptum, ad perpetuam rei gestae memoriam in archivis Ecclesiae reponet. Medio aevo invaluerunt sic dictae nuptiales chartae, quae sicut nuptias cele­bratas fuisse testabantur; sic in Archivis parochiarum conservabantur. 9) De defunctorum memoria conservata in Ecclesiis testimonium perhibent sic dicta necrologia. Interim generalis lex de matriculis sive registris parochialibus ante Concilium Tridentinum non exstitit, quod erga propositionem celeberrimi Archi-Episcopi Bracca- rensis, Bartholomaei de Martyribus 10) generalem ejusmodi legem sancivit 1() in cujus executionem plurimae prostant decisiones ecclesiasticae cum synodales tum extrasyno- dales, quibus stricta Tridentini decreti observantia inculcatur. S. Carolus Borromaeus in Synodis provincialibus I, III, IV, VI, plures de matricularibus libris edidit dispositiones, in Synodis Dioecesanis repetitas. S. Caroli vestigia hac quoque in re presserunt alii Antistites, quos inter commemorari prae ceteris meretur Georgius Cardinalis Draskovics Episcopus Jaurinensis, qui in Synodo Dioecesana Jaurinensi Sabariae a. 1579 celebrata constitutionem vulgavit hujus tenoris: „plebani et alii Curati baptisatorum, et compatrum nomina diligenter annotare et ejusmodi catalogum in Ecclesiis diligenter asservare debent. “ Porro Franciscus C. Zichy, itidem Episcopus Jaurinensis, qui in suis praeclarissimis die 14. Aprilis 1754 publicatis statutis §. VIII. sic disposuit: „Quivis Parochus quinque libros habeat, quorum uni baptisatos, alteri matrimonio junctos, tertio mortuos, quarto confirmatos, quinto denique Encyclicas et Ordinationes Episcopales, ac Consistoriales inscribere teneatur “. In speciali archivo libros hos conservari et custodiri mandat Synodus Romana a. 1725 sub Benedicto XIII. Papa celebrata; 12) facile enim deperduntur, si eorum diligens custodia non habeatur, ac proinde maximum damnum eveniri potest populo, prout loquitur Concilium Provinciale Mediolanense IV, quod in visitatione, omnes et singulos dictos libros exhibendos esse Episcopo statuit, ut existentia, et bona illorum custodia pateat, quae iccirco etiam adhibenda est, ne dum possunt ad aliorum manus facile pervenire, falsentur, vel oblitterentur. Parochi quandocumque requisiti fuerint, tenentur e matriculis fides necessarias extrahere vel matrimoniorum, vel baptismi, vel 4) Libr. II. ad uxor, et de veland. Virgin. — 5) Epist. ad Furiam. — 6) Enarr. in Psalm. 80. — ") Tóm. V. — 8) Novell. 74. — 9) Du Cange Glossar. mediae et infimae Latinit. — *°) Le Piat, monum. Cone. Trid. Tom. 4. — *') Sess. 24. cap. 1. et 2. de reform, matrim. — **) Tit. 12. cap. 6.

Next

/
Thumbnails
Contents