A Győri Püspökség Körlevelei, 1866
Tartalomjegyzék
92 mortis et similium, ut docet Barbosa. 13) Ad hoc autem, ut extractus matricularis in judicio probet, est necessario facienda in forma probante, nempe cum formali transcriptione concernentis matriculae loci de verbo ad verbum, addita subscriptione parochi et appressione sigilli parochialis. Quocunque alio modo facta fides, vel attestatio parochi, quibuscunque verbis concepta non probat, quemadmodum S. Congregatio Episcoporum et Regularium identidem declaravit. 14) Sciendum denique est circa bonam custodiam praememoratorum librorum, debere eosdem ad hoc, ut dicantur legaliter retenti, esse bene compactos et cartulatos, nec alium titulum nec aliquid aliud extraneum ibidem adnotatum habentes 15) atque ita dicuntur authentici et plene probant ea, quae ad Officium parochi pertinent. Hanc tantam matriculis ab Ecclesia impensam fuisse, ac continuo impendi curam et sollicitudinem nemo mirabitur, qui attenderit, quanti sint illae momenti respectu tum ecclesiastico tum civili. Per plura secula librorum horum curam sola gerebat Ecclesia, et hoc ipso Civitatis quoque commodis et emolumentis inserviebat. Successu temporis civilis potestas sua quoque parte dispositiones edidit circa matriculas, mox in aliquibus regnis ultro processit, et concernentem ratione horum librorum cum Ecclesia exercere cepit auctoritatem, imo existunt regna, in quibus Civitas sublata quoad libros hos communione cum Ecclesia, illos pro suis usibus per suos magistratus exarandos jubet, ubi iidem libri per parochos praecise pro usibus Ecclesiae scribuntur. Apud nos quoad hos etiam libros optata viget concordia inter utramque potestatem, ad partes itaque DD. Curatorum pertinet, exactissima tam ecclesiasticarum quam civilium eatenus praescriptarum ordinationum observantia comprobare, quod fiducia in se locata omnino digni sint. Has ordinationes non ab omnibus, nec semper observatas fuisse, haud infrequentes, atque horsum delati casus defectuum, qui suppleri, et errorum, qui corrigi debebant, luculenter demonstrant, qui inde potissimum repetendi sunt, quod actus Baptismorum, Copulationum, et Funerum non prout oportet, extemplo in matriculam intulerint, sed in exigua et facile seponibili charta, vel calendario adnotaverint, ex quo evenit, ut cum eorum, quorum interest gravi praejudicio hujusmodi functiones falsis nominibus matriculis, quae publicam auctoritatem et fidem indubitatam facere debent, tardius inscriptae, aut prorsus omissae fuerint, atque in casum exigentiae nonnisi magna cum difficultate, labore, ac molestia emendari vel suppleri potuerint, ac valuerint. Non dubito autem, quin cuncti DD. Curati maxima librorum, de quibus sermo est, cura ac sollicitudine teneantur, ordinationes scopo hoc publicatas ad omnem amussim observent, signanter vero, quod praerecensitas functiones incontinenti, et nulla interposita mora, accurate cum omnibus circumstantiis ad normam praescriptam immediate ad matriculam non aliena, sed propria manu inscribant, atque hac quoque in parte sui officii nihil abs se desiderari patiantur. Ut in hac cura et custodia matricularum nunquam deficiant, hoc inquam per praesentes ordines obtinere ac efficere volui. Jaurini, die 30. Juhi 1866. ia) De paroch. p. 1. c. 7. — 14) χη x0iet. Capell. 13. Maji 1615 et in Aesina Bonorum 17. Maji 1617. — *5) V. Monacell. Tóm. I. tit. 10.