A Győri Püspökség Körlevelei, 1866
Tartalomjegyzék
88 Deum preces dirigunt, illum tamquam primum bonorum omnium fontem, absolutum universitatis Dominum, ac talem profitentur, qui etiamsi nemini aliquid debeat, in omnes tamen benignus et misericors est, innitunturque iis S. Scripturae locis, in quibus petitio bonorum et pia pro aliis precatio apertis verbis commendatur, ex innumeris propemodum locis suffecerit adduxisse S. Pauli *) verba: „Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus. Hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo“ item illa S. Jacobi 2) „orate pro invicem, ut salvemini; multum enim valet deprecatio justi assidua.“ Preces autem in unione cum SSmo Corde Jesu effundendas esse, discimus e piissimo et doctissimo Piconio, qui postquam haec S. Pauli ad Philippenses 3): „Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi" pro more suo egregie commentatus fuisset, sequentem addit praxim vere christianam. „Hinc disce recursum ad Cor Christi, ut eo Deum digne diligas et proximum. A solo Christi corde Deus digne diligitur, digne adoratur, digne colitur: quia infinita persona, hinc infinitus amor, infinita adoratio, infinitus cultus. Quidquid in temetipso facias, hoc coram Deo nihil est, sicut tu ipse, imo et totus mundus coram ipso tamquam nihilum et inane. Amor tuus nihil est, adoratio tua nihil: quid enim nihili reverentia et annihilatio? At amor Christi, seu quo Christus Deum diligit, infinitus est, et adoratio infinita, cultus infinitus. Ut ergo dignum quid, et proportionatum Deo offeras, recurre ad cor Christi; hoc corde dilige Deum, adora Deum, cole Deum; digne amabis, digne adorabis, et coles: corde quippe Dei Deum amabis, adorabis, et coles. Ad hoc datus est nobis Filius Dei mediator noster, ut per eum ad Deum accedamus, Deumque colamus. Ad hoc Christus caput et cor nostrum est, ut nos membra ejus per eum digne Deum diligamus. In omnibus itaque religionis actibus recurre ad cor Christi, intra in illud, ipsum sic tibi redde proprium, ilioque corde Deum adora, benedic, lauda etc. . . . Junge cor tuum cordi Christi, ipsique corde unitus offer Deo cordis Christi adorationes, amorem; omnesque illius cordis actus. Similiter utere Christi corde ad amorem proximi; eum dilige, quomodo Christus illum, desidera in visceribus Christi, Christum diligat, ut a Christo diligitur." 4) Dum haec de natura Apostolatus orationis paucis attingo, simul erga etiam preces, a piis quibusdam Dioecesis meae Sacerdotibus mihi propositas, declarare non moror, quod illa, a tantis probata Episcopis, ab ipso vero Sanctissimo Domino nostro indulgentiis in perpetuum jam provisa, mihi quoque probetur: ac gratum fore porro enuncio, si Apostolatus orationis in hac quoque Dioecesi suos habuerit quam copiosissimos socios. Siquidem prout e praemissis patet, haec confraternitas membris suis nullas ferme speciales obligationes imponat, facili negotio illa inter piarum, in Dioecesi jam vigentium consociationum, puta SSmi Altaris Sacramenti, SSmi Rosarii, S. Ladislai, e. s. p. membra propagabitur ita, ut unius membra fiant etiam alterius commembra. Scopo hoc appono isthic tenores Apostoliéi Brevis, vigore cujus piae unionis, de qua sermo est, sociis plenariae certis sub conditionibus indulgentiae conceduntur. *) Tim. 2. 1. 3. — *) 5. 16. — 3) Philip. 1. 8. — 4) Epistolar. B. Pauli Ap. triplex expositio. Edit. Parisiens. 1846 Tom. 2.