A Győri Püspökség Körlevelei, 1866
Tartalomjegyzék
89 PIUS PP. IX. Expositum nuper est Nobis, praeteritis annis, piam utriusque sexus Christi fidelium societatem seu confraternitatem, sub titulo „Apostolatus Orationis* in Dioecesi Aniciensi canonice fuisse institutam, cujus sodales inter plurima pietatis et caritatis opera, quae exercere consueverunt seu intendunt, id praecipuum habent, ut quotidianis precibus pro Ecclesia universa, et praesertim pro Romano Pontifice Deum exorent. Nos similibus Nostris litteris datis Cajetae sub die XIX. augusti anni MDCCCXLIX, hujusmodi societatis sodalibus nonnullas Indulgentias ad septennium eoncessimus. Cum dictae concessionis jam desierit tempus, humiles preces iterum Nobis admotae sunt, ut coelestium munerum thesauros, quorum dispensatores Nos esse voluit Altissimus, de Benignitate Apostolica reserare dignaremur. Nos quo societas hujusmodi majora in dies suscipiat incrementa, porrectis Nobis supplicationibus annuendum, ac ut infra indulgendum censuimus: Quare de omnipotentis Dei misericordia, ac B.B. Petri et Pauli Apostolorum auctoritate confisi, omnibus utriusque sexus Christifidelibus, qui dictam societatem in posterum ingredientur, die primo eorum ingressus, si, vere poenitentes et confessi, sanctissimum Eucharistiae sacramentum sumpserint, Plenariam; ac tam descriptis quam pro tempore describendis in dicta societate sodalibus vere quoque poenitentibus et confessis, ac S. communione refectis, qui quamlibet Ecclesiam publicam in festivitate conceptionis B. Μ. V. et feria sexta post octavam solemnitatis sanctissimi corporis Christi immediate sequenti, a primis vesperis; nec non una ex feriis sextis (excepta feria sexta in Parasceve) atque etiam alia die cujuslibet mensis, utraque cujusque sodalium arbitrio sibi eligenda, ab ortu usque ad occasum solis dierum hujusmodi singulis annis devote visitaverint et ibi pro Christianorum Principum concordia, haeresum extirpatione ac S. Matris Ecclesiae exaltatione pias ad Deum preces effuderint, quo die praedictorum id egerint, Plenariam similiter omnium peccatorum suorum Indulgentiam et remissionem misericorditer in Domino concedimus. Praeterea dictis sodalibus, qui, saltem corde contriti, pia opera, quae in singulorum mensium exordio a moderatore dictae societatis pro tempore existente praescripta fuerint, rite peregerint, pro quolibet pio opere ut supra designato centum dies de injunctis eis seu alias quomodolibet debitis poenitentiis in forma Ecclesiae consueta relaxamus. Quas omnes et singulas Indulgentias, peccatorum remissiones ac poenitentiarum relaxationes etiam animabus Christi fidelium, quae Deo in charitate conjunctae ab hac luce migraverint, per modum! suffragii applicari posse etiam in Domino concedimus. In contrarium facientibus non obstantibus quibuscunque Praesentibus perpetuis futuris temporibus valituris. Volumus autem, ut praesentium litterarum transumptis, seu exemplis etiam impressis, manu alicujus notarii publici subscriptis, et sigillo personae in 20*