A Győri Püspökség Körlevelei, 1866
Tartalomjegyzék
87 ΛTr. IfF. Inter pias, quae recentiori aetate in sinu Ecclesiae natae sunt, uniones sive confrater- nitates, vix aliqua ampliora brevi temporis intercapedine cepit incrementa, quam quae Apostolatus orationis compellatur. A paucis Clericis et Sacerdotibus Collegii S. I. Val- sensis in Gallia instituta mox etiam in Clero et populo Civitatis ac Dioecesis Aniciensis propagata, ab Episcopo approbari, a Sanctissimo Domino Nostro autem a. 1849, Cajetae tunc agente coelesti indulgentiarum thesauro ad septennium ditari meruit. Sub idem tempus binae eundem ac Apostolatus orationis scopum prosequentes uniones in apricum prodierunt coadunatae, una quidem Taurini in Pedementio a P. Pellico S. I. sub nomine „orbis sanctificatus“ et alia Romae a Yincentio Pallota Sacerdote Romano, qui haud pridem in odore sanctitatis supremum diem obiit, sub titulo: „Apostolatus catholicus“, quae vero binae uniones in unam cum apostolatu orationis confraternitatem coaluerunt. Hanc ad usque plures quam mille religiosae communitates amplexae sunt, septem vero ordinum religiosorum Generales declaraverunt, quod illius socios omnium precum, et bonorum operum, quae per respectivorum ordinum commembra cum gratia Dei peraguntur, participes reddere velint. Aggregata insuper est unio Apostolatus orationis Archi- Confraternitati Sanctissimi Cordis Jesu Romae, atque in Gallia, Italia et Germania imo extra Europam quoque plura centena millia numerat sociorum, qui in dies multiplicantur. Scopus Apostolatus orationis est, in unione cum SSmo corde divini Salvatoris orare pro instantibus Ecclesiae sanctae Dei necessitatibus ac indigentiis, nominatim, ut Deus illam exaltet, propaget, et tantis tamque nefariis undique jactatam procellis protegat, ut visibile illius caput, quo incolumi salva sunt membra, sive Summum Pontificem, Jesus Christus, cujus is Vicarius in terris est, defendat, nec tradat in manus inimicorum ejus, ut justos in justitia conservet, peccatores ad poenitentiam convertat, haereticos et schismaticos in sinum uróce salvificae Ecclesiae reducat, populis vero, in tenebris et in umbra mortis adhuc sedentibus lumen fidei largiatur, quo et ipsi convertantur ad Deum vivum ac verum et unicum Ejus filium, Jesum Christum Dominum nostrum. Unionis itaque hujus socii ad nihil aliud obligantur, quam ut preces suas quotidianas, et pias ad Deum effundant, bona porro opera, quae peragunt, adversitates denique vitae, quas a Deo sibi immissas patiuntur ad praerecensitos fines Deo offerant, ac insuper, quia simul Archi- Confraternitati SSmi Cordis Jesu aggregati sunt, quotidie semel orationem Dominicam et salutationem Angelicam, nec non symbolum Apostolicum cum hac precatiuncula pie recitent „0 dulcissimum Cor Jesu, fac, ut semper magis Te diligam.“ Dum Apostolatus orationis socii pro instantibus Ecclesiae necessitatibus et salute aeterna proximorum ad 20 Nr. 2109. De pia unione, quae Apostolatus orationis appellatur.