A Győri Püspökség Körlevelei, 1866
Tartalomjegyzék
85 Sacerdos Communionem ipsam administret nimirum primam antequam extrahat a tabernaculo pyxidem, alteram vero post discoopertam super altare eamdem pyxidem. Cum enim agatur de cultu debito SSmae Eucharistiae, congruum profecto est ut eodem prorsus modo iste cultus praestetur a sacerdote ad altare redeunte, nimirum genuflectendo primo antequam pyxidem cooperiat, et iterum postquam illam in tabernaculo recondidit, ante- quam tabernaculi ostiolum claudat. Hanc porro sententiam cum infrascriptus S. Rituum Congregationis Secretarius retulerit in Ordinario coetu S. Rituum subsignata die ad Vaticanum coadunato; Emi et Rmi Patres sacris tuendis Ritibus praepositi rescribendum censuerunt — Placere seu, juxta votum Magistri coeremoniarum — ac proinde decreverunt a Sacerdote redeunte ad altare post Fidelium Communionem genuflectendum, antequam cooperiat sacram pyxidem et iterum genuflectendum antequam pyxide in tabernaculo reposita, ipsius tabernaculi ostiolum claudat. Atque ita ubique servandum mandarunt. Die 23. Decembris 1862.“ Jaurini, die 19. Julii 1866. Dorores tertii Ordinis S. Francisci sicubi etiamsi in congregationem coadunatae vivant, non superioribus Ordinis, sed Ordinariis locorum, horumque jurisdictioni subesse, patet e sequenti S. Congregationis Episcoporum et Regularium Deci'eto: „Cum mense Januario proxime elapso fr. minister provincialis N. huic S. C. Episcoporum et Regularium quaedam proposuerit dubia super jurisdictione quoad Sorores tertii Ordinis S. Francisci, quae in ista dioecesi sub communi regula vivunt, votaque simplicia emittunt; Eadem Sacra Congregatio, mature perpensis dubiis praedictis, ac iis, quae ad rem amplitudo tua retulit in literis diei 15. Junii nuper elapsi, haec quae sequuntur tibi significari mandavit, nempe praedictae sorores subsunt jurisdictioni episcopi pro tempore juxta decretum ab Apostolica Sede per praelaudatam S. C. latum die 15. Julii 1843; nec ulla prorsus jurisdictio, seu directio Sororum Ordini seu superioribus Ordinis S. Francisci competit. Insuper nullius roboris est, dispositio qua sine Apostolicae Sedis venia anno 1858 ab Ordinario praedicto ordini jurisdictio, seu directio circa memoratas sorores tributa fuit, ideoque corrigendae erunt earumdem constitutiones atque ab his expungendum quidquid additum fuit relate ad hujusmodi directionem praefato Ordini, seu ejus superioribus tributam. Novum eniin esset, pium sororum Institutum vota simplicia emittentium subesse jurisdictioni, seu directioni regularium. Haec de mandato hujus S. C. significanda a me erant Amplitudini Tuae, cui interim prospera omnia, ac felicia adprecor a Dno etc. Romae, 14. Januarii 1865.“ Nr. 2077. Sorores tertii Ordinis S. Francisci, sicubi exi' stant, subsnnt jurisdictioni Ordinariorum. Jaurini, die 19. Julii 1866. Oirca valorem et licentiam sacramentalis apud Sacerdotem regularem, ab Episcopo approbatum, contra tamen permissionem Superioris regularis peractae confessionis quinque Dubia S. Congregationi Episcoporum et Regularium fuere proposita, ad quae ab eadem totidem emanaverunt responsa sub 2. Martii h. a., quae isthic apponuntur: „Dubia. — 1. An religiosus non approbatus juxta leges proprii ordinis a suo superiore, vel ipso invito cum sola facultate Ordinarii valide excipiat confessiones saecularium f 19* Nr. 2078. De confessione apud regularem Sacerdotem, ab Episcopo approbatum contra permissionem. Superioris regularis facta.