A Győri Püspökség Körlevelei, 1866

Tartalomjegyzék

43 studeant sacerdotes missam secundum ritum debitum et solitum ecclesiae morem scire, et per omnia observare; quoniam si reperti fuerint, circa illud incaute et minus provide se habere, graviter punientur juxta delictorum exigentiam/' Synodus provincialis a. 1630 Tvrnaviae habita, abrogato breviario et missali strigoniensi, romanum amplectendum, et juxta ritum romanum in ecclesiis officium divinum decantandum statuit. 32) Alia vero synodus itidem Tyrnaviae a. 1633 congregata, locorum ordinariis injungit, ut et suaviter, et poenis etiam censurisque ecclesiasticis, immo si opus sit, privatione et ejectione ex capitulo omnes cogant ad uniformitatem ecclesiae romanae observandam. 33) — Verum obligationem ritus praescriptos ad unguem observandi nihil luculentius evincit, quam decretum Concilii Tridentini, quo episcopis obligationem imponit, ut „edicto et poenis propositis caveant, ne sacerdotes ritus alios, aut alias caeremonias et preces in missarum celebratione adhibeant praeter eas, quae ab ecclesia probatae, ac frequenti et laudabili usu receptae fuerint." 34) Item quod Pius V. in constitutione missali praefixa tanta conten­tione inculcat, dum ait: „Mandantes et stricte omnibus et singulis in virtute sanctae obe- dientiae praecipientes, ut missam juxta ritum, modum ac normam, quae per missale hoc a nobis nunc traditur, decantent ac legant;" quibus profecto verbis omni excusationi ac falsae securitati, qua inconsulta animi levitas tutari se amat, via praeclusa est. Qua­propter non licet sacerdoti quicquam omittere eorum, quae ad integrum missae ritum pertinent; „est enim missa, ut- Suarez loquitur, 35) actio sacra, moraliter una, miro ac religioso artificio ex variis partibus composita, eam ergo mutilare, per se loquendo, in decens est et irreligiosum." Et ut Praesul zelosus, cujus supra verba retulimus, praeclare monet: „Non est in iis res quamlibet exilis, in qua non possit vel debeat Dominus glo­rificari, qui expetit, ut in ipsa sacrarum actionum externa specie, velut in simulacro appareat suorum gloria mysteriorum. Primae rudiores lineae in pictura valent ad desi­gnandam, non ad finiendam imaginem, et sunt quidam ductus penicilli exigui ac subti­liores, qui complementum figurae tribuunt et perfectionem: haud secus aliquae parvae et exactae observantiae sunt illae, quae majestatem conciliant sacrificio atque splendo­rem." 36) Igitur omittere aliquid eorum, quae per rubricas praescribuntur, numquam vacat culpa, quae, nisi forte ob inadvertentiam naturalem et involuntariam, aut parvita­tem materiae, videri levis haud potest. — Sed non minus nefas est sacerdoti ex propria privataque devotione addere novas precationes aut alia verba praeter ea, quae juxta ritum ecclesiae praescripta sunt. Hoc expresse cautum est ecclesiasticis constitutionibus; nam Pius V. post verba proxime citata subdit: „Ne in missae celebratione alias caere­monias vel preces, quam quae in hoc missali continentur, addere vel recitare prae­sumant." In quo, ut rursum docet Suarez. 37) major est culpa quam in omissione: tum quia commissio in suo genere gravior est quam omissio; tum etiam quia hoc genus peccati ex se magis est expositum periculo superstitionis et erroris; item quia in hoc quodammodo usurpatur ecclesiae potestas, ad quam pertinet in his ponere debitum ordi­nem et modum. Ex his jam cuique pronum est intelligere, qualem ministros altaris impendere deceat solertiam, ut rubricas, quibus rituum et caeremoniarum omnium ratio definitur, ®) Péterffy, sacra Cone. Hung. part. 2. pag. 308. — *·) Ibid. pag. 329. — Sess. 22. Decret. de observand. et evi- tand. in celebr. Miss. — 35) L. c. Disput. 83. sect. 3. pag. 882. — 36) Sebast. Pompil. Bonavent. Instructio pag. 14. — Loc. cit.

Next

/
Thumbnails
Contents