A Győri Püspökség Körlevelei, 1866

Tartalomjegyzék

44 sibi familiares reddant; neque satis esse, aliquando iis perdiscendis operam dedisse; sed omnino necessarium, repetita et morosa relectione earum idemtidem refricare memoriam, ut occurrente quocumque casu, menti semper obversentur, et expeditam aeque ac securam praestent agendi facultatem; dummodo caveatur, ne quis rubricas ex suo interpretetur ingenio, aut facto inter eas discrimine, aliquas earum citra culpam negligi posse putet: qua in re, ut erroris praecidatur occasio, principii instar tenendum est, quod doctissimus Pontifex Benedictus XIV. affirmat: Commentitiam esse distinctionem inter rubricas praeceptivas et instructivas (seu directivas, ut alii vocant); omnes enim sunt praeceptivae, licet aliquae ex materiae parvitate sub veniali tantummodo obligent. 38) ■ III. Etsi explorata, planeque certa non sit eorum sententia, qui contendunt sacerdotem sub mortali obstringi ad matutinum cum laudibus persolvendum antequam ad celebrandum progrediatur: id tamen fieri consultum est, ac plurimum expedit. Magno quondam animorum aestu agitata fuit quaestio: an, et quali peccato se faciat obnoxium, qui non recitato matutino una cum laudibus, celebrat? Qua in re in diversas ab auctoribus itum est opiniones. Joannes Clericatus, qui ceteris latius in hoc argumentum excurrit, accummulatis rationibus evincere conatur, mortale id esse pecca­tum. 39) Praecipua, quibus nititur praesidia, huc redeunt: imprimis, quod in rubrica sub titulo de ritu servando in celebratione missae, praescribatur, ne sacerdos prius missam celebret, quam saltem matutino cum laudibus absoluto; et in rubrica de defectibus in celebratione missarum occurrentibus, inter defectus recen­seatur, „si celebrans saltem matutinum cum laudibus non dixerit." Si quae rubricis est auctoritas et vis obligandi, quae quidem in materia gravi longe maxima est: quidni pec­care dicendus est, quisquis in eas offendit? Alterum illud est, quod antiquissima, sem- perque observata fuerit consuetudo in ecclesia, ut ante celebrationem sacrificii sanctissimi recitarentur preces divinae, ad quas audiendas etiam populus conveniebat. Accedit plu­rimas prostare Synodorum sanctiones, quibus prohibentur sacerdotes rem sacram facere, nisi matutinum cum laudibus recitaverint. His Synodis accensenda est e nostratibus Strigoniensis a. 1450, quae sic statuit: „Nullus prius dicto vel audito matutino et primae officio, missam dicat." 40) Denique fulcit Clericatus opinionem suam multitudine doctorum, scientia et sanctitate illustrium, quorum quadraginta quinque nominatim appellat, et inter eos sanctos Antoninum et Raymundum. Nemo qui aequus sit rerum aestimator diffite­bitur, rationes has ponderis esse plenas, et omni dignas attentione: at eo non obstante existimant alii, negari quidem non posse obligationem aliquam praemittendi matutinum ante missam, quando commode potest, et nulla est rationabilis causa id negligendi; nihi­lominus si id fiat nulla licet subversante legitima causa, esse solum peccatum veniale; quia nullum est sufficiens fundamentum asserendi transgressionem illam esse gravem. Praetermissis horum rationibus, queis immorari non vacat, unum dumtaxat exhibemus argumentum, quod Suarez ex analogia deductum, in hunc modum contexit: „Si haec recitatio, inquit, esset praecepta ut necessaria dispositio, non liceret ob solam aegritudi­38) De sacrif. Miss. lib. 3. c, 13. §. 3. Ita sentiunt etiam Clericatus de sacrif. Miss. decis. 50. n. 15. et Ferrar. v. Rubrica n. 42. 39) De sacrif. Miss. decis. 50. — 40) Cap. de divin. offic. celebr.

Next

/
Thumbnails
Contents