A Győri Püspökség Körlevelei, 1866

Tartalomjegyzék

42 ecclesiam catholicam ex institutione sua divina pollere potestate sacros statuendi ritus, et eorum observantiam imperandi, nemo prudens iverit inficias, qui sciat, Apostolos for­mam aliquam modumque offerendi sacrificii coetibus a se fundatis tradidisse; 26) qui item sciat, quantam ecclesia quovis tempore adhibuerit diligentiam atque industriam in ordi­nandis caeremoniis, et compescendis, si qui irrepsissent, abusibus; quemadmodum tot Conciliorum ac summorum Pontificum decreta satis ostendunt; denique qui sciat, ad conciliandum cultui divino decorem et reverentiam, et ad excitandam fovendamque in animis fidelium pietatem, necessarias esse caeremonias, quae si deficiant, ipsa sensim religio interna languescit ac tandem emoritur: cui autem potiori jure competere arbitra­bimur potestatem ea, quae ad cultum divinum pertinent, stabiliendi moderandique, quam ecclesiae, penes quam summa est totius religionis? At si ecclesia ritus sacros, ad quos celebrationem missae attemperari voluit, praescripsit, ultro sequitur, strictissimam mini­stris ejus incumbere obligationem, rituum illorum accuratam sibi procurandi cognitionem, eosque conscientiose observandi. Id sane deposcit 1. ipsa sacrorum rituum origo, quo­rum praecipuos ac plerosque ex apostolica manasse traditione, verba Concilii Tridentini paulo ante recitata, collatio praeterea antiquissimarum liturgiarum, et testimonia Patrum a Bellarmino 27) aliisque magno congesta numero extra dubium ponunt, ita ut nec pro- testautes aeqiores id amplius controvertant. 2. Scopus ss. rituum, qui non alius est, quam ut majestas sacrificii exhibeatur, et maxima qua licet gravitate, modestia et devotione mysterium hoc peragatur, juxta illud s. Cypriani: „Placendum est divinis oculis et in habitu corporis, et modo vocis." 28) 3. Indoles ac natura horum rituum, qui sic sunt comparati, „ut non moveatur pes, non levetur oculus, non aperiatur os, non proferatur syllaba, non fiat actio quantumvis levis, quae ei, qui bene eamdem exercet, non sit sanctorum affectuum disciplina, et qui bene ipsam intelligit, non sit lectio alicujus sublimis religiosi mysterii." 29) 4. Accedit hoc solum pacto divini cultus uniformitati consuli, quae quidem non utilis modo, sed et necessaria est ad servandam unitatem fidei, cujus prae­cipuum opus est sacrificium; tum ad tuendam gravitatem ecclesiasticam, et decentiam sacrarum functionum, quandoquidem si integrum cuique foret mutare ritus sacros et alios ex arbitrio usurpare, merito verendum esset, ne multa prorsus inepta, immo ridicula in­veherentur. 30) Atque haec causa fuit, cur Synodi quavis aetate summo studio allabo- raverint, ut uniformitas in re divina sarta tecta servaretur, et sicubi deviatum ab ea fuisset, instauraretur. Sic in Concilio Epaunensi a. 509. c. 27. et Gerundensi a. 517. c. 1. statutum fuit, ut idem missae ordo in universa provincia teneretur, quem ecclesia metropolitana tenet; in Concilio Bracarensi II. a. 563. c. 22. decretum, ut eodem ordine missae celebrarentur ab omnibus, quem Profuturus ejus ecclesiae Archiepiscopus a Sede Apostolica susceperat; idque ad evitanda dissidia et altercationes, ut notat Mabillonius.3') Synodus dioecesana Strigoniensis a. 1450. cap. de divinorum officiorum cele­bratione praecipit: „Quia missae officium inter cetera divina officia est excellentius, merito et devotius, et cum cautelae studio ac uniformi convenit celebrari, . . . idcirco 26) Card. Bona, Rer. liturg. lib. 1. c. 8. §. 1. — 2") De sacram, in genere, lib. 2. c. 31. — *8) Lib. de orat. Domin. Opp. pag. 484. ed. Maur. Venet. 17 58. — 29) Sebast. Pompilii Bonavent. episcopi Montis Falisci, Instructio de ss. ritibus et caerem. quae observari debent in celebr. s. Missae privatae, latiné reddita jussu Georgii Klimo. Quinque­Eccles, (sine an.) pag. 9. — S®) Latius haec exequitur Joan. Clericatus, de sacrif. Miss. decis. 9. n. 40. — 3I) De liturg. gallica, lib. 1. c. 4. n. 11.

Next

/
Thumbnails
Contents