A Győri Püspökség Körlevelei, 1866
Tartalomjegyzék
30 quodammodo pie commisereri: quamvis nunquam non hortandus est, ut sua sponte velit operibus praescriptis addere alia, quae apta sunt ad satisfaciendum divinae justitiae. Poenitentiae nimis variae, multum diuturnae, item quas poenitens praevidetur expleturus non esse, imponendae non sunt. Confessarii serio perpendant, quam sublime sit munus quod administrant, excellentissimas iccirco in ipsis requiri dotes, ut hoc suo munere rite fungi valeant. Vitae probitate imprimis eminere studeant, ut eorum vita exemplar sit virtutum, quas ab aliis exigere debent. „Sacerdos, cui omnis offertur peccator, ante quem omnis statuitur languor, in nullo eorum sit judicandus, quae in alio judicare est promptus" dicitur in Corpore juris Canonici ,5) et teste S. Gregorio M. 16) Illa vox libentius auditorum corda penetrat, quam dicentis vita commendat: quia tum quod loquendo imperat, ostendendo adjuvat, ut fiat. Vehementi flagrent caritate, habeantque pietatem in alterius crimine, adjuvantes poenitentem orando et alia bona opera pro eo peragendo, semperque eum juvent leniendo, consolando, ut s. canones passim edocent. Orationi instent, et meditationi, ut optime norint hominem ejusque affectus moderari et ad Deum dirigere. Munus Confessarii, qui judicis, medici ac ministri Sacramenti partes subire debet, praeter morum probitatem, procul dubio scientiam etiam eamque haud mediocrem postulat. Caveat spiritualis judex, ut sicut non commisit crimen nequitiae, ita non careat munere scientiae. Oportet enim, ut sciat cognoscere, quidquid debet judicare. Judiciaria enim potestas hoc expostulat, ut, quod debet judicare, discernat, dicitur praecitato canone. Quam necessaria sit animarum medicis scientia, egregie demonstrat S. Gregorius M. ,7) „Quis, inquit, cogitationum vulnera occultiora esse nesciat vulneribus viscerum? Et tamen saepe, qui nequaquam spiritualia praecepta cognoverunt, cordis se medicos profiteri non metuunt; dum qui pigmentorum vim nesciunt, videri medici carnis erubescunt.“ Tamquam Ministri Sacramenti et animarum duces, magnopere ea indigent, ne sanguinem Jesu Christi, cujus pretium Sacramento continetur, profane polluant, indignis administrando, et ne ipsi lumine destituti, animas in praecipitia ducant, secundum hoc Redemptoris nostri effatum „coecus si coeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt" 18) Scientia in Poenitentiae Tribunali necessaria acquiri non potest, nisi multo imo continuo studio et lectione optimorum librorum; nam quia res ibi tractandae potissimum e legibus positivis pendent, fieri non potest, ut quis conjectura omnia assequatur, quantumlibet perspicaci valeat ingenio. Extremi periculi rem esse dicit S. Theresia 19) se dirigendum tradere Sacerdotibus inexpertis, nec satis eruditis, iis praesertim, qui se plus scire putant, quam revera sciunt: quia hujusmodi sibi fidentes, aliorum consilium non expetunt, quo fit, ut erratis, quae in ministerio Poenitentiae committunt, sine remedio relictis, et sese et poenitentes damnationi objiciunt. Prudentia porro praestare oportet Poenitentiae Sacramenti ministros, prudentia attamen spiritus, et non carnis, quae mortem infert; prudentia enim carnis mors est, prout asserit S. Paulus. 20) Qualis est, quae aliud quidpiam, praeter Deum et salutem animarum in agendo spectat: veluti si quis in administrando Sacramento Poenitentiae sequatur morem aliorum, qui facile transiliunt et indulgent; si conniveat ad depravatas mundi consvetudines, ne peccantes tristitia afficiat, neve eis obsistere cogatur: si peccata *5) C. Qui vult. Dist. VI. de poenit. — *6) Pastor, part. II. cap. III. — I7) Pást. part. I. cap. I. — I8) Matth. 15. 14.— I9) In vita sua eap. V., et in via perfect. cap. V. §. 1. — *°) Rom. 8. 6.