A Győri Püspökség Körlevelei, 1866

Tartalomjegyzék

31 dissimulet et excuset defectum dispositionis animi, ejus quoque quae poenitentibus est necessaria, ne horum amicitia excidat, si opinionibus utatur laxioribus, ut turbam alliciat, sibique apud vulgus nomen acquirat, tamquam qui noverit impavide nodos secare et fere solet pro hominum libidine quaestiones decidere. Prudentia spiritus ex adverso suadet imitari meliora edoctos, et magis excercitatos animarum curatores, qui omnem impendunt operam ad earum salutem, et eradicandos pravos mores et opiniones, quas mundi commercium eis instillavit: neque verentur contristare delinquentes, ubi res postulat, scientes id profuturum ad eorum promovendam salutem. Prudentia spiritus suadet con- fessariis eligere in administrando poenitentiae Sacramento opiniones magis vero similes, et rationi conformes. Hujus rei gratia frequenter a Deo lumen petunt; animumque omni metu et spe humana expurgant; sollicite sese in Dei amicitia custodiunt: sententias Evangelio, et doctrinae SS. Patrum, qui hujus sunt fideles interpretes, magis consentaneas, ceteris opinionibus anteponunt, et extremas diligenter evitare student, scilicet et laxiores et rigidiores. Quandoquidem veritas plerumque, sicut virtus in medio esse videatur. Prudentiam innuit Concilium Lateran. IY. statuens „Sacerdos sit discretus, et cautus: ut mero periti medici superinfundat vinum et oleum vulneribus sauciati: diligenter inquirens et peccatoris circumstantias et peccati, quibus prudenter intelligat, quale illi consilium debeat exhibere, et cujusmodi remedium adhibere, diversis experimentis utendo ad sanan­dum aegrotum. “ Pietas, quae secundum Apostolum ad omnia utilis est,21) ad recte administran­dum poenitentiae Sacramentum est plane necessaria. Iccirco ejusdem Apostoli monitum „exerce te ipsum ad pietatem" sibi dictum putet omnis Confessarius, qui in lege Dei meditabitur die ac nocte. 22) Porro tanta caritate praeditum esse oportet ministrum Sa­cramenti Poenitentiae, quanta fuit S. Pauli, qui magnitudinem amoris, quo in Corinthios ferebatur indicare cupiens scripsit: Cor nostrum dilatatum est, 23) cumque caritas patiens est et benigna, 24) magnam Sacerdotibus, qui hac virtute praestant, inspirat patientiam et benignitatem erga quosvis poenitentes. Fortitudo animi virtus est propria Judici, secun­dum Spiritus Sancti effatum 25) „Noli quaerere fieri judex, nisi valeas virtute temperare iniquitates." Haec fortitudo necessaria est potissimum in admonendo, ubi sine omni ho­minum respectu illa est usurpanda. Deinde in apparandis remediis poenitenti salutiferis, quamvis amaris, in obligando ad restitutionem rei, vel famae injuste ablatae, ad resar­ciendum damnum illatum, ad tollendum causas, quae in proxima eum peccandi occasione constituunt, licet illae peccanti tam utiles aut necessariae sint, quam sunt homini oculus, manus et pedes secundum doctrinam Jesu Christi; denique in imponenda poenitentia idonea et menti Ecclesiae consentanea. Seria igitur secum cogitatione revolvat Rector animarum, se peccatorum quidem remittendorum a Christo potestatem accepisse, sed ejusdem potestatis usus reddendam sibi esse rationem strictissimam. Perpendat se pecca­torum esse judicem, sed superiori judici militare, sibique divinitus traditam facultatem Dei voluntate, Ecclesiaeque et Sanctorum institutis dimetiendam et temperandam esse. Sit ergo in administrando Poenitentiae Sacramento fidelis servus et prudens, idest et di­spositiones poenitentium exploret, et fructus poenitentiae non praefocet. Tunc namque, inquit S. Gregorius M. 26) „vere conversum peccatorem cernimus, cum digna afflictionis * *1) 1. Tim. 4. 8. — ») Ps. 1. 2. — 23) 2 Cor. 6. 11. — 24) 1 Cor. 13. 4. — 26) Eocl. 7. 6. — 26) Lib. 6. in cap. XV. lib. 1. Eeg.

Next

/
Thumbnails
Contents