A Győri Püspökség Körlevelei, 1866

Tartalomjegyzék

27 nrr. r. Cum Sacramentum Poenitentiae lapsis post Baptismum ad salutem necessarium sit, ut nondum regeneratis ipse Baptismus *) ideoque a SS. Patribus vocetur secunda post nau­fragium tabula, et cum per idem Sacramentum non solum liberemur a peccatis, sed etiam praeservemur, et insuper conscientiae pacem ac serenitatem, cum vehementi spiritus con­solatione percipiamus 2) nihil Sacerdotum, imprimis vero parochorum zelo dignius, quam animos ad hoc allicere Sacramentum, eosque ad illud allectos benigne suscipere; gau­dium enim majus erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam supra nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia. 3) Quod cum ita sit, mirari subit, dari Sacerdotes, adeo ab audiendis confessionibus abhorrentes, ut poenitentes ab hoc Sacramento arceant potius, quam ad illud frequentandum excitent, eosque indirecte saltem in laqueum diaboli et in damnationis aeternae periculum conjiciant. Vae hujusmodi tepidis, fastidiosis Ministris, qui ad propria commoda et commoditates, non ad labores et sollicitudines pro Dei gloria et salute animarum, sibi videntur vocati. Dum e con­trario Pastor animarum, qui hoc nomine dignus est, libentissime impendat imo superim­pendat semet ipsum pro peccatoribus, derelinquentibus legem Dei, et sub servitute pec­cati gementibus. In hoc apparere solet benignitas et ferventior zelus boni Pastoris, si confessionum audiendarum sit avidissimus. Quapropter misericordia motus accurrit, et cadit, si necesse sit super collum peccatorum, ut ipso suaviter et fortiter trahente, adeant cum fiducia ad thronum gratiae. Scit enim, nihil prodesse, ut eos praedicationibus et exhortationibus suis ad conversionem et poenitentiam impulerit, si eos poenitentes postea audire nolit, et tamquam importunos repellat, januamque misericordiae ipsis praecludat. Bonus Pastor sollicite cavet, ne poenitentes, et sibi confitendi cupidos, ad extraneos remittat. Novit namque, se esse Pastorem ovium, de quibus, specialiter sibi commissis, ipse imprimis redditurus est rationem. Bonus pastor cognoscit oves suas, et suae eum pariter cognoscunt, 4) quae mutua pastoris et ovium cognitio, ad procurandum harum salutem adeo necessaria per confessionem certissime obtinetur. Cum Catechismus Concilii Tridentini 5) merito advertat, parochos in explicatione eorum, quae ad Sacramentum Poenitentiae pertinent, nunquam adeo diligentes futuros esse, ut satis videri possit, hinc ipsos, sed etiam eorum Cooperatores, ac omnes Concionatores quanta maxima possum contentione in Domino oro et obsecro, ut tam salutiferi Sacramenti naturam, necessi­tatem et utilitatem summa cura imprimis vero hoc S. Quadragesimae tempore explicent, eosque excitent ad illud rite fructuose et frequenter suscipiendum. Mature discant fideles duplici praecepto, divino nempe et ecclesiastico post babtismnm lapsos obstringi ad poe­nitentiae Tribunal accedendi; Ecclesiasticum praeceptum, can. omiijs utriusque 6) perlatum saltem semel in anno obligare quotquot ad annos discretionis pervenerint, cui quidem *) Cono. Trident. sess. 14 cap. 2. — s) Ibid. cap. 3. — 3) Luc. 15. 7. — *) Joann. 10. 14. — 5) Parte II. de poenit. Sacr. η. 1. — 6) Lat. Cone. IV. a. 1215 celebrati. Nr. 880. Ad Poeniten­tiae Sacra­mentum susci­piendum assi­due monendus, atque de eodem indefesse instruendus est populus fidelis. 7

Next

/
Thumbnails
Contents