A Győri Püspökség Körlevelei, 1866

Tartalomjegyzék

28 praecepto quamvis satisfaciant quacunque anni die Sacramentum hoc suscipiant, in uni­versa tamen Ecclesia morem illum salutarem invaluisse confitendi sacro illo, et maxime acceptabili tempore Quadragesimae et Paschali, quem morem maxime commendaverunt Tridentini Patres tamquam pium, et merito retinendum; 7) huic autem annuae Confessioni non satisfieri per Confessionem voluntarie nullam, ac sacrilegam 8) eumque qui legitimo non praepeditus obstaculo totum annum labi sinit, quin saltem semel in eo confiteatur, praeter gravis culpae reatum, cum vivit interdicendum ab Ecclesiae ingressu, et quum moritur ecclesiastica privandum sepultura. 9) Nominatim crebro, ac perspicuo sermone erudiantur fideles, qua ratione ad poe­nitentiae Tribunal se disponere debeant, nimirum, ut verae poenitentiae gratiam a Deo exorent, accurate conscientiam discutiant, et vero cordis dolore peccata detestentur ac defleant, firmumque voluntatis propositum concipiant, pravos mores in melius cummu- tandi. Haec siquidem prima et potissima est hujus Sacramenti pars, ut peccator tantam Dei offensionem cum peccati odio et pio animi dolore detestetur, quae quidem contritio quovis tempore mortali aliquo peccato inquinatis necessaria ad gratiam et justitiam con­sequendam fuit, et adhuc semper est, ut nihil omnino sit, quod ipsam supplere possit. Quamobrem si quempiam repererint Confessarii, cui vera deficiat contritio, et firmum emendandae vitae propositum, salutarem hujusmodi peccatori incutiant terrorem, severi­tate proposita divini judicii, ac suppliciorum acerbitate, quae parata sunt morientibus in peccato suo, sed exhibeant etiam suavissimam Dei caritatem et patientiam, qua peccatores omnes recipere consvevit, tamque dignus est, ut omnibus creatis bonis ipsum praeferamus, ipsique fideliter et amanter deserviamus. In hoc sedulam locare debent operam Ministri Christi, ait Leo XII. 10) eos nimirum, qui ad poenitentiae Tribunal se sistunt ad verum peccatorum dolorem excitandi, ac permovendi; ita ut si imparati accedant parati fiant. Contritionem consequitur confessio. Doceant pastores animarum, modum secrete confi­tendi peccata soli Sacerdoti non esse humanum inventum, prout increduli blaterant, sed ad ipso Christo Domino institutum ac praeceptum fuisse, prout a tota retro antiquitate Christi Ecclesiae semper persvasum fuit. Quis enim paullisper cordatus sibi persvadebit, hoc jugum hominibus secretiora confitendi crimina sola humana potestate imponi potuisse? Quis credat, tot gentes moribus, genio, disciplina et fide ipsa diversas in hoc subeundo onere quasi ex condicto simul consensisse, eique ultro se subjecisse? Catholicum igitur Dogma de divino Confessionis praecepto adeo evidenter patet, ut nemo sanae mentis, et cordis ipsi refragari possit. Itaque urgendi sunt fideles, ut ad confessionem libenti animo accedant, habituri in illa patrem amantissimum, qui tenerrima caritate eos amplectetur, medicum in illa reperturi, qui vulneribus conscientiae suae pie simul et efficaciter mede­bitur; doctorem, qui verae vitae viam commonstrabit, judicem demum, qui a culpae reatu ipsos benigne solvet. Profecto nihil magis poenitentem erigit et vere solatur, quam sincera peccatorum confessio. Alacri proinde animo excitandi poenitentes ad omnia et singula peccata confitenda, quorum quis post diligentem discussionem memoriam habet, ita ut sin materialiter, formaliter saltem semper integra sit confessio. Ubi vero Confes- sarius advertit, poenitentem sat conscientiam haud examinavisse, per opportunas quae­stiones eum disponere satagat. Perpendat proinde, quinam ejus sit status, conditio, ac 7) Sess. 14. cap. 5. — 8) Prop. damn. ab Alex. VII. — ®) Idem Cone. Later, eodem can. — 10) Eney. jubil.

Next

/
Thumbnails
Contents