A Győri Püspökség Körlevelei, 1866
Tartalomjegyzék
21 et sanguinis Domini, et judicium sibi manducat et bibit.“ Quid enim id aliud est, quam sacrilegium omnium maxime nefandum committere, et proditionem Judae aemulari? Sacerdotes, de quibus loquimur, ipsum vitae auctorem ictu ferali percutiunt eodem tempore, quo se fingunt summum obsequii cultum ei exhibere. „Interimunt quem adorant,“ ait S. Chrysostomus, „rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei et ostentui habentes “ 58) Quaevis alia peccata offendunt Deum transgressione mandatorum ejus: sacrilegium personam ipsius aggreditur, et violentas ei injicit manus eo momento, quo is pretiosissimum amoris sui pignus propinat. „Vae, exclamat S. Thomas a Villanova, sacrilegis manibus, vae pectoribus immundis impiorum sacerdotum: omne supplicium minus est delicto, quo Christus contemnitur in hoc sacrificio." Et quis fructus talium sacrilegiorum ? Heu fructus omnium funestissimus: induratio cordis. Quod remedium esse deberet, convertitur in venenum et exitium. Quotidianus abusus sanctissimi mysterii cor ministri sacrilegi, peccata peccatis accumulando, ita obdurat, ut dicente S. Bernardo, „alto demersus oblivionis somno, ad nullum dominicae comminationis tonitruum expergiscatur, ut vel suum ipsius periculum expavescat." 59) Quare, si veritates has formidabiles viva fide complectimur; si qua cura salutis propriae tenemur, numquam, — numquam in animum inducamus, ut conscientia inquinata altari approximemus, profanisque manibus sanctissimum Redemtoris nostri corpus attingamus. Quam licet frequentissime per sacram exomologesim sordes, quas subinde contrahimus, detergamus; nec umquam seu tepore falsam securitatem suggerente, seu amoris proprii suasionibus in re tanti momenti nos duci patiamur. Multumne videbitur omni saltem octiduo subductis secum rationibus per sacramentum poenitentiae animum expurgare? quandoquidem tot sanctos sacerdotes, qui vitam in summa integritate egerunt, id quotidie fecisse constat. Persuasum nobis esto: quo nitidiores ad sacrificium adorandum accesserimus, eo nos futuros capaciores amplissimorum ejus fructuum, eo uberioribus ditatos gratiis nos recessuros. Haec sunt, Venerabiles Fratres et Filii in Christo dilecti, quae, „ingressuris dies mysticos et jejuniorum remediis consecratos" 60) perscribenda duximus, ut ea, cum nulla ingenii vi, nullaque dicendi copia satis ingeminari valeant, Vos ipsi crebra intentaque meditatione expendatis, et „libeat dulciter contemplari in silentio, quod laboriosa non sufficit explicare oratio." 61) Sancta Mater Ecclesia hoc potissimum tempore imaginem Dei-Ho- minis pro nobis passi et mortui attentius intuendam proponit; atqui sacrosanctum altaris sacrificium commemoratio, immo participatio est passionis dominicae: quo igitur hanc omni ex parte penitius rimati fuerimus, eo clarius illius ineffabile pretium assequemur, et perspecto, quod utrinque relucet, divini amoris prodigio, vehementius nos ad procurandam propriam aliorumque sanctificationem stimulari persentiscemus; una autem intelligemus, in hoc ipso sacrificio, quod quotidie frequentamus, totius vitae nostrae sacerdotalis focum ac veluti centrum esse constitutum, ex quo omnia nostra consilia, studia, labores omnes progredi, et ad quod rursus convergere debeant. Quantum vero inde devotioni nostrae fervorem, virtuti incitamentum, infirmitati praesidium, functionibus quibusvis successum ac ornamentum putatis accessurum? Nempe, caritas Christi urgebit nos, ut, quoniam ®) Hom. 7. in Math. — 59) Serm. 77. in Cant. n. 2. coi. 1156. — 6°) S. Leo M. Serm. 42. c. 2. — 61) S. Bemard, hom. 2. super Missus, n. 17. 5*