A Győri Püspökség Körlevelei, 1866

Tartalomjegyzék

22 unus pro omnibus mortuus est, nos quoque peccato mortui, jam non nobis vivamus, sed ei qui pro nobis mortuus est et resurrexit. Ceterum quae superioribus annis de observatione quadragesimali ordinavimus, cum nihil occurrat quod aliter statuere suadeat, ea nunc quoque rata firmaque esse volumus. Vestrum est omnem adhibere industriam, ut disciplina haec ecclesiastica, sapi­enter aeque ac salubriter instituta, sed hodie a multis magno pietatis catholicae dis­pendio fastidita, a populo fideli debito obsequio honoretur. Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, Frates. Arnen. Datum Jaurini Dominica Septuagesimae, die 28. Januarii 1866. \ Joannes m. p. Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents