A Győri Püspökség Körlevelei, 1866
Tartalomjegyzék
18 palis agentis; nos manum et linquam praebemus: ille facit omnia. Numquid vero ad Christum digne repraesentandum non erit necesse aliquam saltem ejus similitudinem referre? Quam inaudita ea foret temeritas, si quis virtute destitutus ejus personam praesumeret sustinere, cujus lineamenta divus Paulus his verbis expressit: „Talis decebat ut nobis esset Pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, excelsior, caelis factus.“ 45) — Praeterea sacris operans Christo intime uniri, ejus consilia penetrare, intentionibus respondere, et cor suum ita dilatare debet, ut adorandum illius cor, quod totum mundum amore complectitur, quantum licet exaequet. An vero haec omnia non supponunt, immo non postulant imperiose, ut vitam nostram ad illius exemplar exigamus, quatenus ipse in nobis agnosci possit? quemadmodum monetS. Ambrosius: „Luceat imago Christi in operibus nostris et factis, ut si fieri potest, tota ejus species exprimatur in nobis.“ 46) Non minus ad consectandam profitendamque sanctitatem urgemur, si Christum consideremus ut victimam. Id enim in hoc mysterio prae ceteris stupendum est, quod Verbum incarnatum, cui „sola digna sedes aut in Patre divinitas, aut in Matre virginitas,“ non solum manibus contrectemus, sed et manducemus. „0 quam mundae debent esse manus, quam purum os, quam sanctum corpus, quam immaculatum cor sacerdotis, ad quem toties ingreditur auctor puritatis/4 47) Hinc explicanda summa illa ecclesiae sollicitudo, quam numquam non adhibuit in excolendis ad omnem sanctitatem altarium ministris, iisque majorem in modum informandis, qua pietate ad verenda haec mysteria accedere debeant. „Quanta puritate oportet eum esse, qui hoc fruitur sacrificio? quanto radiis solaribus puriorem oportet esse manum illam, quae hanc carnem secat, os quod spiritali repletur igne, linguam tremendo sanguine tinctam.44 48) „Necesse est sacerdotem sic esse purum, ut si in ipsis caelis collocatus inter caelestes illas virtutes medius staret.44 49) Alte igitur animo infixa haereant, semperque cynosurae instar serviant verba Concilii Tridentini: „Omnem operam et diligentiam in eo ponendam esse, ut quanta maxima fieri potest interiori cordis munditia et puritate, atque exteriori devotionis et pietatis specie peragatur. 50) Quamvis autem sanctitas, qua sacerdotem ornatum esse debere statuimus, omne genus perfectionis in se comprehendat: nihilominus tres potissimum sunt virtutes, quae cumprimis necessariae illi videntur. Et primo quidem Viva fides. „Justus ex fide vivit.44 51) Fides vita est intellectus per veritatem, qua eum illustrat, et vita simul cordis per caritatem, quam in eo accendit Fides juxta S. Augustinum est „oculus cordis,44 cujus obtutus si satis acutus sit, ut nubes penetret, Deumque et infinitas ejus perfectiones; ut Jesum Christum et ineffabilia misericordiae ejus opera videat: quidni animum quoque ad pias sensiones et affectiones abripiet? Qualis fides sacerdotis, talis ejusdem pietas ante, sub et post missam. Qui sibi conscius est missionis ab ecclesia acceptae dum ad aram accedit; qui novit suarum esse partium obsequia laudis et gratiarum actionis caeli terraeque nomine Deo deferre; qui persuasus est de effectibus, quos unica missa pro toto mundo habere potest: is haud praetermittet intima sua quam diligentissime perscrutari seque debite 45) Hebr. 7, 26. — 46) De Isaae et anima n. 73. Opp. t. 1. coi. 447. ed. Maurin. Venet. 1748. — 4") Thom. a Kempis, de imit. Christi lib. 4. c. 11. — 48) S. Joan. Chrys. in Matth. hom. 82 al. 83. n. 5. — 49) Idem de sacerdot. lib. 3. c. 3. — ®°) Sess. 22. Decret. de observ. et evitand. in celebr. — 5I) Rom. 1, 17.