A Győri Püspökség Körlevelei, 1866
Tartalomjegyzék
19 praeparare, antequam sacris dignitatis suae insignibus induatur; neque committet, ut aures in sacristia praebeat sermonibus ei loco minime convenientibus. Idem fidei sub missa fructus. Fingamus sacerdotem, qui post ferventem orationem sacrae actioni sese accingit. Similis videri possit Moysi ad montem enitenti, ut cum Deo facie ad faciem velut amicus colloquatur Qua mentis recollectione progreditur ad altare, quanta cum modestia et dignitate conscendit ejus gradus! ut facile pateat caelitus illi annutum esse, quod paulo ante precabatur dicens: „Emitte lucem tuam.“ Lucis hujus claritate perfusus gustat profunda mysteriorum, queis occupatur, ideoque omnia animum ejus percellunt. Post missam fides illum admonet thesauri, quo potiri contigit, uti et beatae unionis cum Salvatore, qui se illi totum dedit; unde felicia haec momenta in rem suam versurus grates persolvit intimas, quibus novas sibi fidelibusque benedictiones meretur. Fidei insignis devotio comes eat est necesse. Apposite Petrus Blesensis ait: „Magnus ignis devotionis et dilectionis exigitur, quia ibi est tota nostra salus. Certe indevotissimus est sacerdos, qui ibi non conteritur, ubi Filius Altissimi ante Patris oculos immolatur/1 52) Et sane, quo venerationis illimitatae sensu absorberi, quo pietatis ardore inflammari decet eum, qui sciat, coram oculis suis prodigium renovari amoris infiniti, seque mysterium tractare, quod, ut loquitur S. Chrysostomus, „angeli videntes horrescunt, neque libere audent intueri propter emicantem inde splendorem/4 Sacerdos itaque summa Majestatis divinae reverentia animatus, suam de illius gloria et magnitudine exultationem, suum illius beneplacito se conformandi studium, ardentissimos suos amoris, subjectionis, obsequii affectus quoquo modo contestari jugiter ac vehementissime adlaborabit; et quamvis eum devotionis gradum attigerit, ut se suaque omnia in holocaustum offerre posse optet: non tamen se debitum adhuc honorem exsolvisse putabit, sed cum Thoma Kem- pensi dicet: „Si necdum totus caelestis et tam ignitus ut Cherubim et Seraphim esse possum, conabor tamen devotioni insistere, et cor meum praeparare, ut vel modicam divini incendii flammam ex humili sumtione vivifici sacramenti conquiram. Quidquid autem mihi deest, Jesu bone, Salvator sanctissime! tu pro me supple benigne/4 53) Neque hi pietatis sensus animo solum concludentur, sed externe quoque in vultu, incessu, totoque corporis habitu se manifestabunt, exemplo ac illicio futuri, quo circumstantes, quantumvis tepidi, pariter ad colendum Deum excitentur. At dici vix potest, quantum detrimenti afferat religioni sacerdos cum levitate et sine devotione celebrans; sacerdos, qui verba et caeremonias deproperat, qui vix genu curvat coram eo, quem adorant Dominationes, tremunt Potestates; qui praecipiti motu, oculis incompositis, totus dissipatus rem sacram facit, ita ut dum eum videmus, cum Tertulliano quaerere libeat: „sacrificat, an insultat?44 — Medium securissimum omnem in rebus divinis levitatem, uti et praecipitia, in quae ea deducit, praecavendi, est sollicita rituum per rubricas praescriptorum observatio. Hinc Concilium Romanum sub Benedicto XIII. celebratum monet: „Ritus qui.... in minimis etiam sine peccato negligi, omitti, vel mutari non possunt... peculiari studio ac diligentia serventur/4 Alioquin ut affirmat Benedictus XIV. „Communis sententia docet, rubricas esse leges praeceptivas, quae obligant sub mortali ex genere suo.44 54) Et· cum ecclesia, ut loquitur Concilium Tridentinum, caeremonias ideo in- 52 5 52) Serm. 5Θ ad Sacerd. pag. 727. Opp. ed. Migne. — 5$) De imit. lib. 4. c. 4. — 54) De sacrif. miss.