A Győri Püspökség Körlevelei, 1866
Tartalomjegyzék
117 convenire unquam possumus, qui sanam non sustinentes doctrinam, et a veritate auditum avertentes a Nobis fugiunt, ac ne illis quidem Nostris desideriis et postulationibus obsequi voluerunt, quae eo spectabant, ut tot in Italia Dioeceses pastorali orbatae so- latio et praesidio suos haberent Episcopos? Utinam vero ii omnes, qui Ecclesiam, Nos, et hanc Apostolicam Sedem tam vehementer oppugnant, oculos animumque in veritatem justitiamque intendentes aliquando illuminentur, et resipiscant, ac in se reversi, et animarum suarum bono consulentes salutari poenitentia adducti ad Nos venire contendant. Nihil certe Nobis gratius esse posset, quam Evangelici Patris more et exemplo illis occurrere, eosque complecti summopere in Domino gaudentes, quod filii mortui erant, et revixerunt, perierant, et inventi sunt. Ac tunc plane perspicerent quantum augusta nostra religio virtutum omnium fecunda parens et altrix, ac vitiorum expultrix, tum privatae cujusque, tum publicae omnium felicitati conducat. Ubi enim ipsa religio, ejusque salutaris dominatur doctrina, ibi necesse est, ut morum honestas, integritas, pax, justitia, caritas, et omnes virtutes vigeant; nec populi illis gravissimis divexantur malis, quibus misere opprimuntur , ubi eadem religio, ejusque doctrina despicitur et conculcatur. Jam vero ex luctuosissimis factis raptim, dolenterque commemoratis, atque ex tristissimis quotidianis in Italia eventis omnes vel facile videre et conjicere possunt, quibus quantisque haec Apostolica Sedes sit objecta periculis, et quomodo acerbissimis rebellionis minis, incredulorum odiis, et inimicorum Crucis Christi iris exposita. Furiales undique voces continenter personant, quibus acerrimi hostes clamare non cessant, hanc urbem Romam funestissimae hujus Italicae perturbationis, ac rebellionis participem, immo caput esse debere. At dives in misericordia Deus haec impia inimicorum hominum consilia ac desideria omnipotenti sua virtute disperdat, et nunquam permittat, ut alma haec Urbs Nobis carissima, ubi maximo, ac plane singulari suo beneficio Petri Cathedram collocavit, quae inexpugnabile est divinae suae fidei religionisque fundamentum, ad calamitosissimum illum redeat statum a sancto Praedecessore Nostro Magno Leone tam graphice expressum, *) cum primum Beatissimus Apostolorum Princeps eamdem hanc urbem tunc mundi Dominam est ingressus. Nos quidem etiamsi omni fere humana ope destituti, tamen officii Nostri probe memores, et omnipotentis Dei auxilio omnino fidentes, parati sumus cum ipsius vitae discrimine Ecclesiae causam Nobis a Christo Domino divinitus commissam impavide propugnare, et si oportuerit, eam adire regionem, ubi meliore, quo fieri possit, modo supremum Nostrum apostolicum ministerium exercere valeamus. Cum autem in tam horribili procella unicum, ac validissimum praesidium sit oratio, iccirco omnibus Venerabilibus Fratribus totius catholici orbis sacrorum Antistitibus, universo catholico Clero, et cunctis Sanctae Matris Ecclesiae filiis, qui tot splendida erga Nos amoris et observantiae testimonia exhibere, et gravissimis Nostris et hujus Sanctae Sedis angustiis opitulari nunquam destiterunt, etiam atque etiam inculcamus , ut omni fide, spe et caritate orationes et obsecrationes Deo semper offerant ad Ecclesiae hostes expugnandos, illosque ad salutis semitas revocandos. „Magna enim, ut Chrysostomi verbis utamur, arma sunt preces, magna securitas, magnus thesaurus, magnus *) S. Leo Serm. 82. al. 80. in Natal. Apostolor. Petri et Pauli.