A Győri Püspökség Körlevelei, 1866
Tartalomjegyzék
í 18 portus, tutissimus locus, modo sobrii et vigiles Dominum adeamus, mente nostra undique collecta, inimicoque nostrae salutis nullo aditu permisso2) In tantis autem, quibus opprimimur , laboribus, non mediocri certe utimur consolatione probe agnoscentes , Deum, quando Ecclesia sua humanis destituitur auxiliis, mira operari prodigia, quae suam omnipotentiam , divinamque dexteram evidentissime manifestant, planeque confirmant, inferi portas nullo unquam tempore praevalituras adversus Ecclesiam, quae proinde de suis hostibus semper triumphans immobilis stabit usque ad consummationem saeculi. Yerum summopere dolendum, quod certum non sit, hanc, vel illam nationem pretiosissimum divinae nostrae fidei, religionisque thesaurum semper esse servaturam. Et quidem multi existunt populi, qui olim fidei depositum, morumque disciplinam fideliter custodiebant, nunc heu! ab ea, divulsi sunt petra, cui Ecclesiae aedificium innititur, et ab eo sejuncti, cui potestas tradita confirmandi fratres, ac pascendi agnos, et oves, atque inter se dissidentes, et errorum tenebris obruti in maximo salutis suae discrimine versantur. Atque hic haud possumus, quin pro Nostri muneris ratione omnes Summos Principes, aliosque populorum Moderatores vehementer in Domino obtestemur, ut aliquando intelligant, ac sedulo considerent gravissimum, quo tenentur, officium curandi, ut in populis religionis amor, cultusque augeatur, ac totis viribus impediendi, quominus in eisdem populis fidei lumen extinguatur. Vae autem illis Dominantibus, qui obliviscentes se esse Ministros Dei in bonum, praestare id neglexerint, cum possint, ac debeant; et ipsi vehementer paveant et contremiscant, quando sua praesertim opera pretiosissimum destruunt thesaurum catholicae fidei, sine qua impossibile est placere Deo. Namque ante tribunal Christi durissimum subeuntes judicium videbunt quam horrendum sit incidere in manus Dei viventis, ac severissimam ejus experiri justitiam. Denique dubitare non possumus, quin Vos, Venerabiles Fratres, Nostrorum laborum testes ac participes, pro eximia et perspecta vestra religione, pietate, ac singulari rei catholicae studio, una cum Nobis, et universa Ecclesia velitis fervidas conjungere preces, et clementissimum misericordiarum Patrem assidue obsecrare, ut per merita Unigeniti Filii sui Domini Nostri Jesu Christi misereatur Italiae, ac totius Europae, et universi orbis, et divina sua omnipotentia efficiat, ut, omnibus profligatis erroribus, aerumnis, ac perturbationibus, Ecclesia sua sancta ubique terrarum omni libertate ac pace fruatur, et humana societas a tantis, quibus jactatur, malis liberetur, omnesque populi occurrant in unitatem fidei, et agnitionis Filii ejus ambulantes per semitas Domini, et in omni bono opere fructificantes. Nr. 2987. Specificatio perceptionum et erogationum Sodalitatis S. Ladislai. Sodalitas S. Ladislai typis impressam vulgavit specificationem perceptionum et erogationum suarum pro tempore quod a 14. Julii 1864, usque 14. Aprilis 1866 decurrit, cujus specificationis exemplaria hisce ad DD. Vice-Archi-Diaconos districtuales eo scopo dimittuntur, ut illa ad concernentes parochias transponere velint, inter socios sodalitatis distribuenda. Jaurini, die 10. Novembris 1866. 2) S. Joan. Chrysost. Homil. 30. in cap. 11. Genesis.