A Győri Püspökség Körlevelei, 1866
Tartalomjegyzék
116 stitutiones, et Oecumenicorum Conciliorum Decreta in Ecclesiae jurium invasores ipso facto incurrendas infligunt. Nostis autem, Venerabiles Fratres, quomodo quidam homines callidi Nobis objiciant, et ad eorum arbitrium perperam interpretentur Benedictionem, quam Italiae impertivimus, ubi nullis certe Nostris meritis, sed inscrutabili Dei judicio ad hanc Apo- stolicam Sedem evecti veniae pacisque verba pro Nostra in Pontificiae Ditionis populos caritate sponte emisimus. Equidem Nos, de universi Dominici gregis bono veraque felicitate vehementer solliciti, tunc Italiae bene precantes a Deo humiliter impenseque efflagitavimus, ut eam ab impendentibus malis liberaret, utque pretiosissimum catholicae fidei donum in Italia majorem in modum vigeret, ac morum honestas, justitia, caritas, omnesque christianae virtutes quotidie magis efflorescerent. Atque etiam nunc haud omittimus ferventissimas Deo semper adhibere preces, ut catholicos Italiae populos propitius eripiat a tot ac tantis omnis generis calamitatibus, quibus Italiae moderatorum, et multiformis persecutionis opera misere opprimuntur, ac divexantur. In primis vero clemen- tissimum Dominum exoramus, ut eosdem Italiae populos caelesti sua ope adjuvet et roboret, quo in divina sua fide et religione stabiles et immoti permaneant, et christiana fortitudine tot adversa ac plane tristia ferre ac tolerare possint. Desipiunt vero qui ex hoc inferunt, et exposcere non desinunt, ut Nos per apertissimam injustitiam, pluribus Pontificiae Nostrae Ditionis provinciis jam spoliati, civilem Nostrum et Apostolicae hujus Sedis principatum ejuremus. Quisque certe videt, quam injusta, et quam perniciosa Ecclesiae sit hujusmodi petitio. Singulari enim Divinae Providentiae consilio, veluti alias innuimus, factum est, ut, Romano Imperio everso, et in plura regna diversasque ditiones diviso, Romanus Pontifex in tanta Regnorum varietate, ac praesenti humanae societatis statu civilem suum principatum haberet, quo nulli unquam civili potestati subjectus omni libertate supremam suam auctoritatem ju- risdietionemque in universam Ecclesiam sibi a Christo Domino divinitus collatam exerceat; ac fideles ipsius Pontificis decretis, monitis, mandatis plena conscientiae tranquillitate et fiducia obsequantur, acquiescant, quin unquam vel leviter suspicari queant, ipsius Pontificis acta alicujus Principis, civilisque potestatis voluntati et impulsui esse ullo modo obnoxia. Nos itaque civilem Principatum divino Providentiae consilio in bonum universalis Ecclesiae constitutum non solum renunciare haud possumus, verum etiam omnia ipsius civilis Principatus jura debemus strenue tueri ac defendere, et sacrilegam Sanctae Sedis provinciarum usurpationem vehementer expostulare, veluti saepe expostulavimus, et hac quoque occasione etiam atque etiam expostulamus et reclamamus. Omnes autem agnoscunt quanto studio sacrorum catholici orbis Antistites civilem Nostrum et hujus Apostolicae Sedis principatum tum voce, tum scriptis propugnaverint, ac declaraverint, eumdem principatum in praesenti potissimum rerum mundanarum conditione necessarium omnino esse ad plenam Romani Pontificis in universo catholico grege pascendo libertatem tuendam et vindicandam, quae cum totius Ecclesiae libertate est plane conjuncta. Neque hujusmodi homines verentur clamitare, Nos debere cum Italia, scilicet cum nostrae religionis hostibus, qui Italiam se constituere jactant, in gratiam redire. Sed quomodo Nos, qui sanctissimae religionis, salutarisque doctrinae, ac virtutis justitiaeque assertores et vindices constituti omnium salutem procurare debemus, cum iis