A Győri Püspökség Körlevelei, 1866

Tartalomjegyzék

107 verbis. <) „Maxime Sacerdotes convenit ornare Dei templum decore congruo, ut etiam hoc cultu aula Dei resplendeat?" Hieronymus etiam inter eximias Nepotiani virtutes hanc quoque ponit in Epitaphio ad Heliodorum. „Erat inquit, sollicitus, si niteret altare, si parietes sine fuligine, si pavimenta tersa, si janitor creber in porta, vela semper in ostiis, si sacrarium mundum, si vasa luculenta. Basilicas Ecclesiae et martyrum conci- liabula diversis floribus, et arborum comis vitiumque pampinis adumbrabat, ut quidquid placebat in Ecclesia tam dispositione, quam visu, presbyteri laborem et studium testa­retur." Neque hoc ministerii genus, tamquam abjectum ac vile horreat Sacerdos; Deus enim ipse omnis dignitatis, ac Majestatis fons et origo suo nos praeivit exemplo; dum tabernaculi exstruendi praeceptum Moysi non tantum dederit, sed ejusdem exemplar etiam et omnem ornatum praescripserit: „Inspice et fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est." 2) Jussit etiam exstrui templum, neque hoc sine exemplari abs se dato, ut ex illis aperte colligitur: „Dedit Dávid Salamoni descriptionem porticus templi" et in fine capitis: „Omnia venerunt scripta manu Domini ad me, ut intelligerem omnia verba exemplum." 3) Sane Ecclesiarum sanctitas, et sacrosancta mysteria, quae in Ecclesia peragun­tur, hanc sollicitudinem et diligentiam exigunt; est enim locus sacer Deo, precibus pu­blicis ac privatis deputatus: adest in eo Salvator ipse corporaliter in Sanctissimo Eucha­ristiae Sacramento. Unde merito S. Vitus Ecclesiam similem Coelo asserebat dicens. 4) „Ecclesiam non secus ac Coelum frequentas." Didicit hoc procul dubio a S. Joanne Chrysostomo, qui 5) templa nostra locum Angelorum et Archangelorum, regiam Coeli, imo Coelum ipsum nominavit. Hanc loci sanctitatem serio apud animum suum perpen­dens Sacerdos, in ejusdem loci ornatu et cultu quam diligentissimus sit oportet. In qua adhibenda solertia nec tenuitate Ecclesiae reddituum, nec paupertate fidelium se impe­diri patietur; si enim ob has ipsas causas sacrae vestes, ceteraque ornamenta pretiosa esse non possint, decora, munda, et decentia esse possunt, ita ut nitor et mundities rei valorem suppleat. Dein quis ignorat, hoc Ecclesiarum splendore et nitore ecclesiasti­cae supellectilis cultum et Religionem in Deum magnopere augeri; etenim cum fideles vident domum Dei ornatam, ecclesiasticas vestes si non pretiosas saltem mundas, Sacer­dotem mundum et compositum corpore et amictu, non possunt, non congruam de rebus sacris existimationem concipere. E contrario, quisquis nisi rudis omnino sit et incultus, indignissime fert Sacra sordide tractari, et naturae impulsu refugimus etiam homines sordidos, illuvie foedos, eosque interius non bene tersos, et compositos rite argumen­tamur, ut dixerat Clemens Alexandrinus. 6) Quemadmodum iumus ignem, bonus autem color, bonusque pulsus sanitatem, ita etiam talis, qui est apud nos amictus indicat, qualis sit nostrorum morum constitutio." Quod dixit Clemens de amictu proprii corpo­ris, idem validiori ratione concludi potest de sacris vestibus, tum de iis omnibus, quae ad divinum cultum pertinent; circa quae Ministri incuria et neglectus non mundam con­scientiam arguit. Synodorum provincialium et dioecesanarum passim ea est verissima opinio, ex studio circa rerum sacrarum nitorem facile conjici posse, qualis sit animi propensio et affectus Sacerdotis, nam si Deum vere diligit, illiusque gloriam et hono­’) Libr. 2. de offic. — 2) Exod. 2. δ. — 3) I. Paral. 23. — *) In Paraenesi. — 5) Hom. 36. in primam Corint. — ®) 3. Paedag. c. 11.

Next

/
Thumbnails
Contents