A Győri Püspökség Körlevelei, 1866

Tartalomjegyzék

108 rem quaerit, omni etiam sollicitudine curabit, ut locus, in quo Deus habitat, et sacrae vestes, quibus colitur, omnia haec munda, decora et ornata sint. Quod suo exemplo confirmat regius Vates; quia enim Deum diligebat, etiam decorem domus Dei, et locum habitationis gloriae suae diligebat. Et si forte Sacerdos hoc praestare nequit, dolet, an­gitur, tristatur sicut de Juda Machabaeo scribitur, qui ubi cum exercitu suo sanctifi­cationis locum desolatum vidit, et in atriis virgulta nata, sicut in saltu vel montibus: „sciderunt omnes vestimenta sua, et planxerunt planctu magno. 7) Nemo igitur partes suas hac in re tanti momenti desiderari patiatur. Magnam reverentiam et existimationem de Ecclesiarum dignitate, deque sacris ministeriis, quae in Ecclesia fiunt animo Sacer­dos concipiat, ac serio consideret, omnem operam, et omne studium in harum rerum decore ac splendore impensum ad Dei gloriam et honorem, fidelisque populi magnam aedificationem cessurum. Zelo domus Dei ardeamus; etsi templo Dei non possimus glo­riam et divitias conferre, saltem munditiam et nitorem praestemus. Jaurini, die 16. Octobris 1866. OBLATA PIA. I. Pro Missionibus Americanis. E parochiis: Koronczó 5 íl., Sövényháza 1 fl. 35 xr., D. Antonius Grósz dena- tus parochus Gyömöreensis in hunc finem legavit 5 fl. II. Pro missione Africae cent. et unione S. Ilonifacii. E parochiis: Bezenye 1 fl., Csun 1 fl. 30 xr., Horv.-Járfalva 1 fl., Koronczó 50 xr., Köpcsény 1 fl., Oroszvár 7 fl. 46 xr., Sövényháza 1 fl. 35 xr., Testamentaria dispositione defuncti D. Antonii Grósz, parochi Gyömöreensis huic p. fini obvenerunt 5 fl. 111. Pro China et S. Infantiae Jesu. E parochiis: Bezenye 1 fl., Csun 1 fl. 53 xr., Koronczó 50 xr., Köpcsény 1 fl. 15 xr., Oroszvár 12 fl. 23 xr., Osli 23 fl., Sövényháza 1 fl. 35 xr., Legatum D. Antonii Grósz, condam parochi Gyömöreensis 5 fl. IV. Pro diversis Ecclesiarum necessitatibus. E parochiis: Bezenye 1 fl., Csun 1 fl. 24 xr., Horv.-Járfalva 1 fl., Köpcsény 1 fl. 24 xr., Oroszvár 8 fl. 85 xr., Sövényháza 1 fl. 35 xr.; Legatum denique D. Antonii Grósz, parochi, dum viveret, Gyömöreensis 5 fl. V. Pro unione Immaculatae Conceptionis B. Μ. V. E parochia: Sövényháza 1 fl. 35 xr., et legatum D. Antonii Grósz, parochi, dum in vivis existeret, Gyömöreensis 5 fl. VI. Pro Beatissimo Patre. E parochiis: Jaurinum int. civitas 12 fl. 30 xr., et 1 fl. in arg., Sövényháza 1 fl. 35 xr. Praeterea contulerunt DD. Ignatius Nagy 2 fl. in arg. et Andreas Póda 2 fl. in arg. VII. Pro unione S. Ladislai. E parochiis: Horv.-Kimle 26 fl. 64 xr., Koronczó 9 fl. 50 xr., Köpcsény 2 fl. 10 xr., Rajka 4 fl., Szabadhegy 3 fl. 30 xr. 7) 1. Mach. 4. Joannes m. p. Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents