A Győri Püspökség Körlevelei, 1865

Tartalomjegyzék

80 „Certe, inquit, galli, germani et angli timoratae conscientiae, quotidie a Sanctissimo D. N. in Congregatione s. Officii, quae habetur coram Sanctitate sua, petunt et obtinent licen­tiam legendi praedictos libros.“ Testimonium hoc tanto majoris ponderis videri debet, quod illud ex certa scientia promserit auctor purpuratus, utpote qui sub Alexandro VII. per longius tempus assessoris penes s. Officium munere functus est. Refert tandem, pro­positionem hanc: ,,Bullam quae promulgatur in Coena Domini, non est in Belgio usu recepta juxta probabilem multorum opinionem,“ ab omnibus qualificatoribus, nemine ex­cepto, declaratam fuisse falsam, temerariam, erroneam, auctoritati Summi Pontificis inju­riosam , et quae viam ad schisma sternat. — Neque praesumi potest, ut aliqui volunt, eam esse mentem Pontificis, ut nolit leges suas obligare, nisi acceptentur; id enimsi esset, an non ipse sibi universale Ecclesiae regimen redderet impeditum planeque impossibile? Dicine adhuc posset, sollicitudinem omnium orbis ecclesiarum Pontifici Romano incum­bere, si leges ab eo perlatae solum obligarent, in quantnm Episcopi, in sua quisque dioe­cesi, eas admittunt? Unde merito editores Cassinenses in novissima Lucii Ferraris edi­tione observant: „Quis dicat ex ovium acceptatione vim pendere legum, quas pro com­muni bono supremus Ecclesiae Pastor constituat, quibus velit omnes omnino obligare?“50) Et, ut non inepte ratiocinatur auctor praeclarus: „Si nullo praevio consensu populari, vi pollent sua, leges principis saecularis: . . . quanto id magis de Ecclesiae legibus dicen­dum erit, quae regendi christiani populi, ejusque commodo cavendi auctoritatem a Christo accepit ? Finge quaeso, uni multitudinis voluntati leges vel ecclesiasticas, vel principales inniti: utrumque tum regimen esset democraticum, quum ad eos, qui praesunt, το censere·, ad populum, cui staret propositam legem accipere vel rejicere, το jubere spectaret. Quo nihil perniciosus“ 51) Sed neque nisi perperam, et ex praejudicata opinione potest asseri, Indicem ge- neratim receptum non fuisse. Id namque factum in Gallia, Belgio et Germania, nuper Analecta juris pontificii, 52) producta tanta documentorum nube demonstraverunt, ut a nemine, qui sanus sit, deinceps vocari queat in dubium. Quod Hungáriám attinet, etsi pauciora suppetant, non tamen penitus desunt, quae idem persuadeant argumenta. Non commemoramus receptam apud nos fuisse bul­lam coenae, ut satis constat e Synodo Tyrnaviensi a. 1560. in qua Nicolaus Olahus „ex­communicationem jam olim latam, et in bulla Coenae Domini summo Christi Vicario re­servatam“ intentat in eos, qui libros haereticos tenent.· 53) Inde namque conjectare sal­tem non sine magna veri specie licet, animos illic a recipiendo Indice non admodum abhorruisse, ubi jam antea bulla Coenae obsequio honorata viguit. Quod ad propositum nostrum propius facit, et causam quam agimus vehementer commendat, isthoc est. Geor- gius Draskovics, Ferdinandi I. apud Concilium Tridentinum pro regno Hungáriáé orator, unus fuit ex octodecim Patribus a Concilio ad elaborandum Indicem deputatis. Is redux in patriam, ac interea a Quinque-Ecclesiensi ad Jaurinensem translatus cathedram, anno 1579 Sabariae Synodum celebravit dioecesanam, in qua publicatis canonibus tridentinis, alia inter decretum legimus: „Nullus plebanus absque facultate Reverendissimi, libros haereticorum legat, aut domi suae habere praesumat.“ 54) Quis ambigat, in condendo hoc statuto Praesulem egregium ad Indicem, in quo conficiendo ipse operam posuit, et s°) Verb. Libri prohibiti, nov. art. §. 4. — 51) Vincent. Lupoli, Juris eccles. praelect. tóm. 1. c. ult. §. 6. — 52) An. 1860. livrais. 31. coi. 1401 sq. a. 1862. livrais. 52. coi. 1723 sq. Conf. Bouix, De Curia rom. part. 3. c. 9. §. 1. — 53) Cath. ac christ. religionis praecipua quaed. capita, c. 22. Péterffy, Concilia Hung. part. 2. pag. ioo — S4\ Stenb. Schönvisner, Antiquit. et Hist. Sabar. lib. 8. c. 2. pag. 304.

Next

/
Thumbnails
Contents