A Győri Püspökség Körlevelei, 1865
Tartalomjegyzék
79 nitatur pontificia, et legem constituat pro tota Ecclesia, patet, praeter praescriptiones, quarum observationem mutata temporum adjuncta impossibilem fecerunt, in reliquo universalem remanere ejus obligandi vim. Quamvis autem haec explorata, et ex principiis minime dubiis sint deducta: non defuerunt tamen qui existimarent, Indicem cum alibi, tum apud nos haud obligare; quae quidem opinio jam antea a pluribus, praesertim in Germania , propugnata , ex quo infaustus Febronianismus ingenia occupavit, adeo invaluit, ut omnem paene conscientiam obedientiae, quae supremae auctoritati ecclesiasticae debetur, exstinxerit. Quis non miretur, inter nostrates quoque initio adhuc saeculi quod decurrit, auctorem „Juris publici Ecclesiae Hungaricae“ ita scripsisse: „Librorum prohibitorum indices hujus Congregationis auctoritate typis excusi, forte fortuna isthuc terrarum penetrant . . . Cum praeterea Reges Apostoliéi pro illa potestate, quam subinde commemorabo, diligenter in noxios quosque libros inquiri praecipiant, neque desistant eos vetare: suo forsitan facto docent, extraneam librorum censuram apud nos locum non habere.“ 48) Non advertit vir bonus, titulum Regis Apostoliéi nullum principi tribuere jus de catholicis fidei morumque dogmatibus judicandi; neque proin decernendi, quid illis adversum, et saluti fidelium perniciosum sit; id enim soli Ecclesiae divinitus institutae assertum novimus. Quodsi Reges Apostoliéi constitutis censoribus libros fidei orthodoxae noxios vetuerunt: id laudabili religionis studio, et ad certiorem legibus ecclesiasticis procurandum effectum, exemplo Constantini M. Theodosii, Martiani fecisse putandi sunt. Qui contendunt Indicem apud nos alibive passim hodie non obligare, e triplici potissimum progredi solent fundamento, quo suam tueantur sententiam; nempe, quod Index receptus non sit; quod non fuerit per singulas provincias promulgatus; et quod contraria consuetudo legitime praescripserit. Verum re attentius inspecta, ultro patet, nihil ex his ad elidendam, Indicis auctoritatem praesidii posse peti. Non ex eo, quod receptus non sit. Leges enim et Constitutiones pontificiae, in quarum censum etiam Index venit, non indigent fidelium acceptatione ut eos obligent. Dogma quippe catholicum est, competere Pontifici Romano primatum non tantum honoris, sed et jurisdictionis. At vero primatus jurisdictionis suapte natura involvit potestatem latis legibus obstringendi subditos non accedente etiam, nec requisita eorum acceptatione. Qui enim nonnisi volentes annuentesque, ut legibus suis obsequantur, potest obligare: nae is adeo primatum seu supremam in illos jurisdictionem non habet, ut proprie loquendo nullam habeat. — Cardinalis Albitius dum in hoc argumento versatur, 49) pluribus refellit eos , quibus visum est vigorem legum pontificiarum ab acceptatione suspendi; ac primum quidem sic ait: „Papa habet auctoritatem immediate a Deo, absque alia dependentia, et consensu subditorum , et ideo non exigitur pro earum (legum) firmitate, quod populi recipiendo illas admittunt; sed statim atque a Papa promulgatae sunt et innotuerint, etiamsi in singulis provinciis non sint publicatae, vim habent et obligant.“ Pergit dein ostendere, facto ipso probari, agnitam ubique fere gentium obligationem prohibitionibus Sedis Apostolicae inhaerentem; siquidem non aliter fas creditum libros interdictos legere, quam petita obtentaque eam in rem ab ipso legislatore facultate. ♦8) Mich. Szvorényi. Jus pubi, commune et partiéul. Ecclesiae Hung. part. gener. §. 134. — 49) De inconstantia in fide c. 30. n. 403. 15*