A Győri Püspökség Körlevelei, 1865
Tartalomjegyzék
78 commemoratis generalibus praescriptionibus agiturE mente igitur Pontificis ideo cavendum est a libris, de quibus in generalibus praescriptionibus agitur, quia hi non minus prohibiti sunt ac nominatim relati in Indicem; tales namque si non essent, cavendum ab illis haud foret priusquam nominatim prohibeantur. Huc etiam facit ipse textus regularum generalium, in quibus certae librorum species dicuntur omnino prohiberi, omnino damnari; ut regula secunda , libri hereticorum de religione ex professo tractantes; item regula septima libri, quorum argumentum res et narrationes obscoenae sunt: id vero incongrue diceretur, si liber tum solum fieret prohibitus, cum nominatim refertur in Indicem. Quoad posteriorem Indicis partem , seu catalogum ipsum librorum nominatim prohibitorum: indubium pariter est, ei vim inesse legis universalem obligationem inducentis. Libri enim , quos isthic longa serie consignatos deprehendimus, proscripti sunt decretis s. Congregationis partim Inquisitionis, partim Indicis, atque inde in hunc catalogum, tamquam regestum quoddam omnibus obvium relati. At vero dictae Congregationes, dum libros fidei moribusque infestos proscribunt, id faciunt auctoritate per Sedem Apostolicam sibi communicata. Summi nempe Pontifices, cum ipsi libros omnes evolvere atque in examen vocare non possint, ad id praestandum Congregationes instituerunt, in quas tamquam vicarias , ac velut organa sua , supremam, qua ipsi pollent, libros perniciosos configendi interdicendique jurisdictionem transtulerunt; 45) unde fit, ut decreta a ss. Congregationibus intra limites potestatis sibi delegatae edita, perinde universaliter obligent, ac si profecta immediate essent ab ipso Pontifice, cui universalem Ecclesiam pascendi regendique collata est potestas. 46) — Nec obstat, contingere quandoque posse, ut ss. Congregrationes librum minime noxium proscribant. Nihil enim per id obligationi legis detrahitur; quandoquidem commune societatis bonum, adeoque jus naturale deposcit, ut legitimae auctoritatis prohibitioni subditi morem gerant, etsi fortasse id, quod lege interdicitur, pravum noxiumque haud sit. Unde recte s. Alphonsus de Liguorio ait: „Quodsi quandoque aliquis liber inconsiderate proscriptus fuerit, id Ecclesiae auctoritati non officit, nec fideles ab onere obediendi excusat: hoc enim raro accidit, (addere liceat, quod idem s. auctor alibi notat: et in aliis omnibus humanis judiciis intervenire potest); et valde magis expedit ad commune bonum, alicujus libri lectionem aliquando non damnandam damnari, quam perniciosi libri damnandam lectionem permitti.“47) Ceterum spectata sapientia et aequitate, qua Patres eminentissimi in examinandis libras utuntur, fieri vix ac ne vix quidem potest, ut liber, qui nihil omnino censura dignum continet, proscribatur. — Non etiam cessat Index universos obligare fideles propterea, quod aliquae ejus praescriptiones , in nonnullis regionibus, observatu redditae sint impossibiles; uti quod regula decima disponitur, ut librarii elenchum habeant librorum venalium a deputatis per Episcopum, atque ab inquisitore subscriptum; nec alios libros vendant, aut quacumque ratione tradant sine licentia eorundem deputatorum, sub poena amissionis librorum, et aliis, arbitrio Episcoporum vel inquisitorum imponendis. Quae quidem dispositio etsi vix alicubi hodie in praxim deduci queat: nihilominus cum Index auctoritate ♦5) Constat quoad s. Congreg. Inquisitionis, Constitutione Licet ab initio. Pauli III. a. 1542. et quoad s. Congreg. Indicis, Constit. Immensa. Sixti V. 1587. — 4e) Conf. quae de auctoritate ss. Congregationum paulo enucleatius diximus in Circularibus nostris a. 1864. Nr. V. — iT) Theol. moral, tom. 2. Appendix de prohib. libror, c. 4. n. 24.