A Győri Püspökség Körlevelei, 1865
Tartalomjegyzék
77 Enimvero quod priorem attinet Indicis partem, Constitutiones pontificiae, quibus dictarum regularum decretorumque generalium observatio ingeminatur, ejusmodi conceptae sunt verbis , ut facile intelligatur, voluisse Pontifices interposita auctoritate sua omnes universim fideles obstringere ad ea stricte observanda, quae regulis illis atque decretis continentur. Ecquid enim non id voluit Pius IV. dum ait: „Ipsum Indicem,una cum regulis ei praepositis, auctoritate Apostolica tenore praesentium approbamus, impri- mique ac divulgari, et ab omnibus universitatibus catholicis ac quibuscumque aliis ubique suscipi, éasque regulas observari mandamus ac decernimus.“ :i9) Eadem autem plane, aut certe aequipollente phrasi utuntur loquentes de Indice etiam Clemens VIII.,39 40) Alexander VII.,41) Benedictus XIV.,42) et Gregorius XVI.43) Nisi ergo quis in animum indu- cat negare, Pontificibus Romanis pro suprema sua in Ecclesiam auctoritate, jus esse ac potestatem latis legibus omnes obligandi fideles: fateatur oportet, regulas et decreta, de quibus heic nobis sermo est, vim habere legis universalis. Neque hodie jam sustineri ullo pacto potest sententia sive illorum, qui putant vi regularum Indicis non tam prohiberi libros, quam potius tradi modum, ad quem eorum prohibitio exigenda sit; sive eorum, qui cum Laymanno 44) facta distinctione inter libros primae et secundae classis, existimant, priores quidem, qno spectant omnes libri haereticorum de religione tractantes vel haeresim docentes, prohibitos esse: ast posteriores, quo pertinent libri doctrinam non sanam, suspectam, vel moribus adversam continentes, tametsi a catholicis auctoribus prodierint, non ante censeri prohibitos, quam speciatim in Indicem relati fuerint. Utramque enim hanc opinionem a vero abludere, omnique destitui fundamento vel inde fit manifestum, quod Pius IV. in Constitutione Dominici gregis, qua Indicem insertis tum primum regulis generalibus editum confirmavit, dicat: „Inhibentes,., ne quis contra earum regularum praescriptum, aut ipsius prohibitionem Indicis, libros ullos legere habereque audeat.“ Quibus profecto verbis satis declarat, libros in praescriptum regularum impingentes non minus esse prohibitos ac eos, qui per Indicem nominatim prohibentur. Benedictus vero XIV. in sua Indicis editione, cum regulis tridentinis quaedam „Decreta de libris prohibitis, nec in Indice nominatim expressis“ adjicienda duxisset, ejus rei rationem in prooemio decretis illis praemisso sic explicat: „Cum non omnes libri, qui vi Constitutionum Apostolicarum aut decretorum Congregationum sancti Officii et Indicis prohibiti sunt, sigillatim describi in Indice propter eorum ingentem numerum possint, necessarium visum est hujusmodi libros ad certa quaedam capita revocare, .... ut, si quod circa librum aliquem in Indice non descriptum, aut in regulis ejusdem Indicis non comprehensum, exoritur dubium, intelligi possit, utrum inter prohibitos sit computandus.“ Vide’n, libros in regulis comprehensos aeque prohibitos supponi, ac descriptos in Indice ? Sed sententiam Laymanni evidentissime confodit penitusque evertit Gregorii XVI. en- cyclica, 8. maji 1844. quae circa finem sic habet: „In communem notitiam revocatum volumus, standum esse generalibus regulis et decessorum nostrorum decretis, quae Indici prohibitorum librorum praeposita habentur; atque adeo non ab iis tantum libris cavendum esse, qui nominatim in eundem Indicem relati sunt · sed ab aliis etiam, de quibus in 39) Constit. Dominici gregis, a. 1664. — *°) Constit. Sacrosanctum, a. 1595. — 41) Constit. Speculatores. a. 1664.—4a) Const. Quae ad catholicae, a. 1757. — 43) Encyclica 8. maji 1844. — 44) Theolog. moral, libr. 2. tract. 1. c. 15. n. 8. 15