A Győri Püspökség Körlevelei, 1865
Tartalomjegyzék
76 regulas protulit rationes, ut Congregatio laborem illum vulgandum haud putaverit; novo igitur conficiendo manum admovit, quem Clemens VIII. absolutum, et a se denuo examinatum, Constitutione Sacrosanctum fidei catholicae depositum. 17. octobris a. 1596. approbavit et confirmavit. Editioni huic accesserunt Observationes in regulam quartam et nonam; nec non „Instructio pro iis, qui libris tum prohibendis, tum expurgandis, tum etiam imprimendis, diligentem ut par est, operam sunt daturi.“ Nova Indicis editio accurata fuit sub auspiciis Alexandri VII., qui eam Constitutione Speculatores domus Israel 5 martii a. 1664. ratam habuit. Continet haec editio praeter varia supplementa, collectionem decretorum a Congregatione tum S. Officii, tum Indicis, item a Magistris S. Palatii inde ab anno 1601—16^. publicatorum; nec non in regulam decimam observationem quoad examen librorum, qua Ordinariis locorum summa inculcatur diligentia et circumspectio in constituendis censoribus. — Repetita fuit haec editio praetermissis supplementis anno sequenti 1665. uti etiam sub Pontificibus subsequutis Clemente X. a. 1670. Innocentio XI. a. 1681. et 1683. insertis solum qui interea proscripti fuerunt libris. — Nulla abhinc auctoritate pontificia in lucem prodiit editio Indicis usque Benedictum XIV., qui primum quidem celebrem publicavit Constitutionem Sollicita, 9. julii a. 1753. qua modum procedendi in Congregatione S. Officii aeque ac Indicis hactenus usitatum, lege fixit et luculentius determinavit; dein vero a. 1758. novum vulgavit Indicem 38) accuratius dispositum, et a mendis, quae in priores editiones irrepserant, expurgatum; addidit quoque complura decreta generalia, quibus partim regulae Indicis uberius explicarentur, partim efficeretur, ne omnes malos libros nominatim proscribere sit necesse. Illud autem cumprimis dignum notatu, quod Benedictus XIV. litteris in forma brevis huic editioni praemissis, non solum approbaverit Indicem; verum etiam omnia, quae superioribus sive Pontificum sive Coegregationum decretis, monitis, instructionibus constituta fuerunt, non obstante quacumque contraria consuetudine , inviolabiliter et inconcusse observari praeceperit. — Quaecumque deinceps factae sunt editiones, uti sub Pio VII. a. 1806. et 1819., sub Gregorio XVI. a. 1835. et 1841., sub Pio IX. a. 1851. non aliud sunt, quam reproductiones Indicis Benedicti XIV. cum accessione librorum recentius prohibitorum, qui suis respective locis conno- tantur. Succincta haec de prohibitione librorum notitia historica Qursim texenda videbatur, ut pateat, quamnam Ecclesia catholica inde fere ab incunabulis suis hac in re sectata fuerit disciplinam; tum ut progressuris ad asserendam vindicandamque Indicis auctoritatem, viam nobis redderemus expeditiorem. Duae, quibus Index constat, non inepte discerni possunt partes, quarum priorem decem regulae, et varia decreta, ut vocant, generalia, catalogo librorum praemissa; alteram ipse catalogus libros nominatim prohibitos recensens, constituunt. Utrique parti, ac proinde toti Indici, vim et rationem inesse legis universalis, cui sinceri omnes catholici obsequium praestare teneantur, apertius est, quam ut quisquam, qui aequus rerum aestimator sit, id abnuere valeat velitque. 38) Sub titutulo: „Index librorum prohibitorum Sanctissimi D. N. Benedicti XIV. Pontificis Maximi jussu recognitus atque editus.“