A Győri Püspökség Körlevelei, 1865

Tartalomjegyzék

75 ipsomet Concilio novus Index adornetur; at quominus opus aggrederentur, obstabat, jam a Pontifice illud fuisse susceptum; neque enim fas esse videbatur negotium, cui procu­rando Sedes Apostolica alioquin intendebat, ad se revocare, et propria expedire auctori­tate. Sed obstaculum submovit ipse Pontifex datis ad Concilium litteris, quibus illud ad laborem hunc perficiendum provocavit. 33) Igitur ad conficiendum Indicem decem et octo a Concilio deputati sunt Patres, qui eumdem vergente ad exitum anno 1563. „non sine maximo labore multisque vigiliis“ 34) absolverunt. Verum, siquidem tunc plerique finem Concilio imponi vehementius desiderarunt, tempus haud suppetebat, seu Indicem illum conciliariter approbandi, seu decretum condendi, quo is universaliter obligatorius ediceretur. Quamobrem decretum a Concilio: ut quicquid a supradictis octodecim Patribus praestitum est, „Sanctissimo Romano Pontifici exhibeatur, ut ejus judicio atque auctoritate terminetur et evulgetur.“ 35) Pius IV. oblatum sibi Indicem novo subjecit examini, et Constitutione Dominici gregis confirmavit ediditque a. 1564. praecipiens, ut is post tres menses ab ejus publicatione Romae facta, vim legis in orbe universo haberet. Initio hujus Indicis, post dictam Pii IV. Constitutionem inserta est praefatio Francisci Forerii, qui a secretis fuit octodecim Patribus a Concilio deputatis, in qua rationem in concinnando Indice eam docet observatam, ut paucis tantum demtis atque etiam additis, Pauli IV. Index retineretur, et regulae quaedam componerentur, quibus quorumvis commodis et studiis, salva veritate ac religione, prospiceretur. Sequuntur dein illae ipsae decem regulae, quas Forerius in Concilio Tridentino compositas affirmat. Has excipit catalogus librorum in tres classes distributus: prima exhibet nomina haereticorum, aut de haeresi suspectorum auctorum, quorum omnia, tum edita tum edenda opera interdicta sunt; se­cunda recenset libros fidei vel moribus perniciosos, etiam a catholicis auctoribus scri­ptos; tertia sistit scripta anonyma. Ex actis et statutis Conciliorum saeculi decimi sexti comperimus, Indicem hunc certatim acceptatum fuisse non in Italia modo, sed etiam in Hispania, Gallia et Germania. 36) Ne vero Index obsolesceret, neve aetatis subsecuturae necessitatibus umquam deesset, S. Pius V. a. 1566. deputationem, quae partim durante adhuc Concilio Triden- tino Indici componendo, partim jubente Pio IV. eidem revidendo incumbebat, in Con­gregationem Indicis erexit; atque ita permanens instituit tribunal, cujus esset libris in posterum edendis invigilare, noxios proscribere ac in tabulas Indicis referre. Sixtus V. Congregationis hujus officia accuratius descripsit, 37) et novum per eam, adjectis duode­cim ad priores decem regulis, apparari jussit Indicem; qui tamen interveniente Pontificis morte, publicatus numquam fuit; neque id a successoribus ejus Urbano VII. Gregorio XIV. et Innocentio IX. factum, quippe qui simul vix unius anni spatio in cathedra Petri sederunt. Clemens VIII. primo statim pontificatus sui tempore Congregationi curam injunxit, praeparatum a Sixto V. Indicem recognoscendi perficiendique: at in comitiis Congregationis 25. julii a. 1592. habitis, Bellarminus, cujus Controversiarum tomum primum Sixtus in Indicem retulit, tot tamque graves contra Indicem Sixtinum ejusque 33) Pallavicini, Hist. Cone. Trid. lib. 15. c. 18. n. 1.— 34) Pius IV. in Constit. Dominici gregis. 24. mart. 1564. — Qua cura et diligentia in elaborando Indice desudatum fuerit, pluribus exponunt Analecta Juris ponti f. 18. li- vrais. coi. 2625. sq. — 35) Sess. 25. decret. de Indice. — 36) Heymans, Disquisitio de ecclesiastica libror, prohib. c. 4. 3<) Constit. Immensa.

Next

/
Thumbnails
Contents