A Győri Püspökség Körlevelei, 1865

Tartalomjegyzék

74 nem 30) Alexander VI. 31) id ad omnes libros, tractatus, aut scripturas qualescumque typis excudendas, sub excommunicationis latae sententiae poena extendit. Leo vero X. in Concilio generali Lateranensi a. 1515. sessione 10. decrevit, ut nullus deinceps liber publici fieret juris, nisi prius Romae a Cardinali Vicario et Magistro sacri Palatii, alibi locorum ab Episcopo, aut deputato ab eo perito homine et Inquisitore illius civitatis aut dioecesis, ubi impressio fieret, diligenter examinetur, et per eorum manupropria sub- scriptionem, sub excommunicationis poena gratis et sine dilatione imponendam, appro­betur; „qui secus praesumserit, ultra librorum impressorum amissionem, et illorum pu­blicam combustionem, ac centum ducatorum fabricae principis Apostolorum solutionem,... excommunicationis sententiae innodatus existat.“ Verum decreta haec, succussa saeculo decimo sexto Ecclesiae auctoritate, et animis rerum novarum studio aestuantibus, optatum effectum non sunt sortita; in dies enim procudebantur libri, quibus fideles in errores doctrinae institutisque religionis avitae oppositos pelliciebantur, quin eos prima fronte agnoscere, et a scriptis catholicorum di­scernere pronum esset. E re igitur fore visum est, elenchum seu indicem concinnare, e quo cuivis innotesceret quinam sint libri, quorum lectio pernitiosa haberi debeat. Primum ejusmodi indicem edidit a. 1540. universitas Lovaniensis; alterum a. 1544. facultas theo­logica sorbonicorum Parisiis; tertium adhibita praecipuorum Italiae theologorum opera a. 1548. Joannes Casa, qui tum Venetiis Nuncii Apostoliéi munus sustinuit. Concilium provinciale Coloniense a. 1549. brevem exhibuit recensionem auctorum, quorum scripta sub anathemate prohibuit, „donec pleniori catalogo libros contagiosos indicaret.“ E de­creto hujus Concilii discimus, ipsos parochos speciosis librorum titulis delusos fuisse. In synodo dioecesana itidem Coloniensi anni sequentis, visitatoi’ibus injunctum: „ut facta domatim inquisitione librorum, quibus sub se tam ecclesiastici quam saeculares utuntur, omnes libros haereticos, suspectae fidei, seu per haereticos depravatos aboleant.“ 32) Quantopere providentia haec temporum indigentiis votisque orthodoxorum responderit, inde colligi potest, quod memorati tres indices spatio sexdecim annorum decies fuerint recusi. Interim omnes hi elenchi, cum a summa auctoritate profecti non essent, vi uni- versim obligandi destituebantur. Quare prius quidem Julius III. a. 1550. generalem formulam, qua libri haereticorum sub excommunicatione prohibentur, bullae in Coena Domini inseruit; nec multo post Paulus IV. a. 1557. Congregationi S. Officii negotium conficiendi Indicem demandavit, confectumque eodem anno vulgavit. Idem Pontifex a. 1559. alium locupletiorem, suppresso priore, in lucem emisit Indicem, latis censuris in bulla Coenae expressis contra tenentes et legentes libros prohibitos. Cum autem Index hic nonnihil rigidior esset, et libros quoque contineret, a quibus vix aliquid damni perti mescendum erat, jussu Pii IV. publicata est a. 1561. a Cardinali Praefecto Con­gregationis S. Officii (Michaele Gliislieri, postmodum Pio V.) „Moderatio Indicis librorum prohibitorum, “ qua permissi sunt libri a typographis suspectis impressi, uti etiam libri auctorum catholicorum ab haereticis in aliam linguam translati, et annotationibus scho- liisque aucti, dummodo quae haeresim sapiunt, expungerentur. Subinde Patres Tridenti congregati, ad opprimendos pestiferos praeli foetus plurimum interessé rati sunt, ut ab **) Raynald. ad au. 1459. — 81) Constit. Inter multiplices. 1. jun. 1501. — 32) Harzheim, Concilia German, tom· 6. pag. 537 et 617.

Next

/
Thumbnails
Contents