A Győri Püspökség Körlevelei, 1865
Tartalomjegyzék
72 habetur: „Abstine ab omnibus libris gentilium. . . . Quid autem tibi cum alienis sermonibus, aut legibus, aut falsis prophetis, quae quidem homines a fide recta detorquent?“ — Concilium Nicaenum I. a. 325. Arii librum, quem Thaliam inscripsit, condemnavit legique vetuit;2I) cui decreto robur additurus Constantinus M. vulgato edicto sanxit, ut libri ariano- rum, quotquot deprehenderentur, in publicum producti incenderentur; qui vero secus agerent, capitali supplicio afficerentur. 22) — Inter canones africanos, qui Concilii Carthaginensis quarti a. 398 nomine veniunt, proprie autem sunt collectio antiquorum canonum ex variis Conciliis desumtorum. occurrit et iste: „Ut Episcopus gentilium libros non legat; haereticorum autem pro necessitate et tempore.“ 23) — Atque jam ex his liquet, falli Joannem Pontas dum asserit: 24) primam libros gentilium legendi prohibitionem factam fuisse a. 400 in Concilio Carthaginensi; quod vero libros attinet haereticorum, ab Ecclesia eorum lectionem non fuisse prohibitam, verum quemque eos legere, vel ab iis abstinere potuisse, prout prudentia christiana ipsi dictabat. Quam longe Ecclesia semper abfuerit, ut liberam fidelibus relinqueret libros haereticorum legendi facultatem, praeter superiora illud quoque satis ostendit, quod Concilium Ephesinum a. 431. Nestorii; Chal- cedonense a. 451. Eutychis libros damnaverit; Theodosius vero imperator a Patribus ephesinis epistola synodica interpellatus, ut Nestorii libros perquiri et flammis addici juberet, legem imperialem ediderit, qua „omnia scripta, quae ad iram Deum provocant, suntque hominibus nocumento,“ aboleri praecipit, sancitis gravissimis in obnitentes poenis. 25) Non absimilia prostant etiam Marciani et Justiniani imperatorum edicta. — Eodem saeculo quinto S. Leo M. codices manichaeorum magno numero interceptos Romae combussit, et in epistola ad Turibium decernit: „scripturas apocryphas non solum interdicendas esse, sed etiam penitus auferendas atque ignibus concremendas; quamvis enim sint in illis quaedam, quae videntur speciem habere pietatis, numquam tamen vacua sunt venenis.“ 26) Celebre cumprimis est decretum Gelasii Papae in Concilio septuaginta Episcoporum a. 496 Romae coacto conditum, in quo post stabilitum sacrorum Librorum canonem, et recensita quatuor prima Concilia oecumenica, varia item Patrum et scriptorum ecclesiasticorum opera, haec subjiciuntur: „Caetera, quae ab haereticis sive schismaticis conscripta vel praedicata sunt, nullatenus recipit catholica et Apostolica Romana Ecclesia; e quibus pauca, quae ad memoriam venerunt, et a catholicis vitanda sunt, credimus esse subdenda;“ 27) quibus dein verbis sexaginta trium operum syllabus subtexitur, quem iccirco plerique velut primum librorum prohibitorum indicem spectari volunt. Autumat Van Espen 28) decreto Gelasii publicam solum, nequaquam privatam lectionem fuisse prohibitam: at refragantur huic opinioni, eamque falsitatis convincunt verba decreti, quibus scripta illa dicuntur a catholicis vitanda; item non solum repudiata, verum etiam eliminata, et sub anathematis vincido damnata. Suapte hoc loco se se nobis obtrudit observatio, ex libris quos prisci illi haeretici non paucos exararunt, et ad insinuandos errores suos, adhibita omni industria sparserunt, nullum tulisse aetatem, neque 21) Euseb. Hist. eccl. lib. 1. c. 6. Sozom. lib. 1. c. 20. — 22) Apud Harduin. Acta Concil. tom. 1. coi. 445. — 23) C. 1. D. 37. et apud Harduin. tom. 1. coi. 9 8 0. — 24) Dictionar. casuum conscient, tom. 2. art. Libri prohibiti. — 25) Πάντα γάζ τά κινούντα πξος Ιξγψ 0eSV συγγράμματα, κα'ι τάς -^ν^άς αδικοΰντα, ύυΰέν ας αΙ(οαζ ÄvA^COTrCüV ßcu Λ C μ ξ γ^. Harduin. t. l. col. 1720. — 26) Epist. 93. — 2") Mansi, sacror. Concilior, amplissima collectio tom. 8. coi. 166. — 28) Jus eccles. univers. part. 1. tit. 22. c. 4.