A Győri Püspökség Körlevelei, 1865
Tartalomjegyzék
71 vitiorum colluvies, fons penitus obstrueretur.“ Ecclesia igitur catholica ex institutione divina officium et jus habet quemadmodum designandi, quaenam sint salutaria doctrinae pascua a fidelibus inoffenso pede frequentanda: ita non minus eos arcendi retrahendique a noxiis. Viderint proinde quomodo cum dogmate catholico sententiam suam concilient ii, qui putant haud fuisse necessarium Ecclesiam ejusmodi potestate instrui, cum alio- quin lege naturali quisque obligetur, a libris damnum sibi allaturis, oculos manusque cohibere. Quasi vero lex naturalis ad periculum, quod lectione librorum pravorum arcessitur, praecavendum sufficiat. Num enim lex haec docet, inter innumeros qui circumferuntur libros, quinam sint pestiferi? Aut quisquamne solo nixus conscientiae dictamine definiet, librum sibi esse damnosum, antequam id legendo experiatur? Et Ecclesia quidem catholica inde a primordiis in praesentem usque diem per omnes aetates, munere suo, quod a Christo delatum accepit, egregie perfuncta, et jure suo sapienter est usa. Non insistimus iis, quae Actorum 19. referuntur de libris eorum, qui fuerant curiosa sectati; quorum ingens numerus Ephesi Paulo praedicante flammis traditus fuit. Non etiam premimus, quod Apostolus iterato jubeat fideles haereticorum et quorumvis sceleratorum hominum vitare consuetudinem; 13 *) addita ratione, quia „sermo eorum ut cancer serpit,“ f4) et quia „corrumpunt mores bonos colloquia prava.“ 15) Quamquam hinc non inepte arguere liceat: si S. Paulus tam sollicite fidelibus omne cum haereticis commercium interdictum voluit: quidni putandus est multo magis interdictum voluisse, unde majus imminet subversionis discrimen, lectionem librorum ab haereticis exaratorum, cum quibusvis pravis colloquiis magis noxii sint libri perversi, quippe qui, ut ait Clemens XIII., „manent perpetuo et semper nobiscum adsunt, nobiscum peregrinantur, nobiscum domi sedent, et eorum penetrant cubicula, ad quae improbo et occulto auctori aditus non pateret.“ 16) Ex amplissima documentorum segete, quae se nobis offert, ea dumtaxat paucis juvat attingere, quae ad propositum nostrum propius faciunt, et ad vigentem quovis tempore praxim Ecclesiae clara in luce collocandam apta sunt. Circa annum Christi 66. presbyterum quemdam Asiae gradu dejectum fuisse memorat S. Hieronymus, 17) quod librum ediderit, in quo commenta sua de S. Pauli et S. Theclae itineribus referebat. Quis dubitet, etsi expresse id non dicatur, librum, ob quem gravissima depositionis poena in presbyterum illum dictata fuit, judicio Ecclesiae fuisse proscriptum ? Tanto quidem id certius, quod S. Hieronymus eum librum vocet scripturam apocrypham; quo nomine, ut notum est, ea aetate liber rejectus et reprobatae lectionis designari solebat. — S. Cyprianus circa annum 251. loquens de libello famoso, quem Novatiani asseclae in Cornelium Papam scripserunt, et Carthagine in conventu cleri populique recitari volebant, ait: i8) „Danda opera est, ut talia per nos respuantur; . . . talia apud nos legi non patimur.“ Ipsum quoque Cyprianum, religioni christianae nomen daturum „libros magicos publice proposuisse et igni tradidisse,“ testis est S. Gregorius Nazianzenus. 19) — In Constitutionibus, quae apostolicae dicuntur, 20) 13) Rom. 16, 17. 1 Cor. 5, 11. Tit. 3, 10. — M) 2 Tim. 2, 17. — *5) 1 Cor. 15, 33. — ie) Constit. Christianae reipubl. a. 1766. — *7) De viris illustr. c. 7. — I8) Epist. 42. ad Com. 19) Orat. 18. ΙΙζοτί&ησΊ fyyocria τάς γοητικάς βίβλους 3ξΐακβεύει του πονηξοΰ 3·ήΤαυξου τψ α<τ3ε· νειαν, ... λαμπςαν εξ αυτών χίξει τν\ φλόγα. — *«) Lib. ι. c. 6. 14*