A Győri Püspökség Körlevelei, 1865
Tartalomjegyzék
6 stros ejus proscribendos vociferantur;5) ut jure cum S. Grcgorio M. dici queat: „Contra Ecclesiam publice de iniquorum cordibus omne serpentinum virus aperitur.“6) Praecipue vero sanctam Sedem Apostolicam, in qua velut centro unitatis universa colligitur Ecclesia catholica, admotis omnibus arietibus prosternere contendunt, nihilque omnino est, quod in illam moliri nefas ducant. Ditiones pontificias invadere et sacrilega manu occupare, ipsum Pontificem ad incitas redigere, minis terrere, utque loco cedat, et abdicato temporali dominio, independentiae ad recte administrandam Ecclesiam necessariae nuntium mittat, stolida importunitate urgere; quodve merito mirere, haec inspectante Europa catholica impune fiunt, immo non desunt principes, qui icto cum revolutione foedere, socias cum illa in opprimendo Christi Vicario jungant dexteras, majorem inde solii firmitatem, et dominationis incrementum sibi pollicentes. Tot inter fluctus tempestatesque sonoras, Sanctissimus Pontifex Pius IX. non queritur de injuriis, quibus lacessitur, non de patrimonii exspoliatione, non de acerbitate doloris, quo paternus ejus animus exulceratur: verum projecta in sinum Providentiae divinae omni futurorum eventuum sollicitudine, solumque de periclitante gregis sibi crediti salute trepidus, inter circumstrepentes hostiles assultus, tranquilla majestate vocem attollit; et datis ad totius orbis catholici sacrorum Antistites litteris encyclicis, errores miserae hujus aetatis, quos jam antea singillatim censura notaverat, nunc velut sub unum collectos obtutum sistit, sapientiae zeloque Praesulum relinquens, ut pro re nata, et pro locorum temporum que adjunctis populum curae suae commissum contra recensitos errores praemuniant, et quantum ea opinionum deliramenta fidei divinae non minus quam rectae rationi obluctentur, sedulo edoceant, moneantque ne per homines superba vanitatis lo- quentes et libertatem promittentes,7) in fraudem se induci patiantur. — Sublime sane spectaculum, Deo et Angelis dignum! In communi vertigine et perturbatione spirituum, silentibus ac otiosis iis, quorum maxime interesset impendens propulsare discrimen, solus Pontifex, aetate fessus, inermis, adversitatibus obrutus, monitor surgit, et designatis quae falsi nominis scientia extudit commentis, ea cum veritate aeterna non posse componi, omni cum auctoritatis pondere pronunciat; quod dum facit, simul indirecte morbos, queis societas civilis laborat, retegit, et ad desiderandam adhibendamque medelam tacitus hortatur. Id enimvero est, quod encyclicae de 8. decembris summum momentum, et Pio IX. immortalis gloriae fulgorem conciliat, nulla umquam vetustate delendum. . . Diximus paulo ante Pontificem inermem · at liceat vocabulum hoc retractare, aut saltem temperare. Sunt namque etiam Pio IX. arma, non quidem carnalia, sed potentia Deo: id est arma, non quibus homines carnales et politici utuntur, uti sunt: opes, astutia, simulatio; sed per Deum et virtute Dei valida ad destruendas munitiones (errorum), consilia, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei.8) Atque hoc ipsum est, quod liberales, ut dici amant, vehementius perculit. Somniabant illi Summum Pontificatum senio effoetum, jam jam tumulo inferendum. Dum igitur 5) II Diritto con cinica lealtä bandi ai quatro venti, ehe niuno oggimai dee voler mantenere Γ edifizio della Chi esa cattolica, perché la nostra rivoluzione tende a distruggerlo, e deve distruggerlo, e non puo non distruggerlo senza perire, ... e ehe a lei sommamente sta a cuore, della totale distruzione dei medio evo, nell’ ultima sua forma, cioé, dei Cattolicismo. E percio proponeva poi ehe si imitasse la Francia dei 1793, abrogando ogni culto catto, lico e proscrivendone tutti i ministri. Civiltá cattol. 1864. vol. 11. pag. 741. — 6) Moral, lib. 19. c. 9. n. 15. 7) 2 Petr. 2, 17. — 8) 2 Cor. 10, 4 sq. conf. Bernardin. a Piconio ad h. 1.