A Győri Püspökség Körlevelei, 1865
Tartalomjegyzék
70 bitatis sanctimoniaeque gradu, ut irritamentis scelerum sint inaccessi? An non his ex lectione pravorum librorum praesentissimum impendet fidei honestatisque discrimen? Probe id noverunt increduli perditique homines, qui cum in exitium rei christianae omnisque ordinis socialis conjuraverint, exsecrandum impietatis suae virus praelo committunt in vulgus late spargendum, persuasi, non alio pacto certius animas subverti atque in interitum urgeri. 6) Quod rei natura satis apperte docet, idem evidentius confirmat experientia. Historia quippe vetustioris perinde ac recentioris aevi affatim suppeditat exempla, e quibus pateat quantum nocumenti optimo cuique libri perniciosi afferre possint ac soleant. Bardesanes saeculo secundo vir doctrina non minus quam religionis zelo insignis, lectis Valentiniani libris in haeresim est prolapsus, eamque novis erroribus locupletavit. Avitus presbyter hispanus ex operibus Origenis, errores ejusdem combibit et pertinaciter propugnavit. Vulgatis per priscillianos nefariis quibusdam scriptis, Hispaniam et Galliam Narbonensem deviasse a recta fide, S. Leo M. questus est. Sed necesse non est cumulare antiquitatis exempla, quae viri docti magna diligentia collegerunt. 7) Ipsa quamhac nostra tempestate magis ac umquam alias invaluisse non sine dolore cernimus religionis rerumque divinarum incuria, et effusa in omnem licentiam corruptio morum, cui potissimum causae ascribenda videatur, si non „teterrimae tot undique volantium et peccare docentium voluminum ac libellorum contagioni, qui apte compositi, ac fallaciae et artificii pleni, immanibusque sumtibus per omnia loca in christianae plebis interitum dissipati, pestiferas doctrinas ubique disseminant.“ 8) — Ecquis jam erit, qui periculum hoc propulset, et ingravescenti malo repagula objiciat? Ecquis alius, quam Ecclesia catholica? quae cum divinitus constituta sit humani generis magistra, et religionis ad procurandam hominum salutem aeternam datae custos atque interpres infallibilis: simul ab Auctore suo et officium et jus nacta est invigilandi, ut religio haec sarta tecta servetur, cavendique, ne quid ei admisceatur, quo integritas ejus laedi, aut puritas contaminari queat. Hoc certe voluit Redemtor divinus, dum gregis pascendi curam praepositis Ecclesiae commisit; 9) dum eosdem solvendi ligandique, et clavium potestate ornavit; 10) dum edixit, obedientiam decretis eorum praestandam a se tamquam sibi exhibitam acceptum iri, uti et contemtum illis illatum perinde se habiturum, ac si irrogatus sibi esset. u) His enim et si quae sunt similia, supremam regendi, docendi, et quicquid ad finem Ecclesiae, qui salus est fidelium, promovendum expedit, constituendi potestatem fuisse collatam, in confesso apud omnes est: at vero possetne Ecclesia hanc potestatem exercere, et an non ea ludicra mereque precaria foret, si, quae fini ejus sunt adversa, quo procul dubio etiam libri pravi pertinent, prohibendi auctoritate careret? „Frustra, inquit Baronius, n) laboraret in haeresibus extirpandis bonisque moribus fovendis, nisi, unde scatet errorum ac e) Id enimvero est, quod SS. D. N. Pius PP. IX. in encyclica 8. dec. 1849 ad Aepiscopos et Episcopos Italiae data his verbis perstringit: „Inter diversa insidiarum genera, quibus vaferrimi Ecclesiae humanaeque societatis inimici populos seducere annituntur, illud certe in praecipuis est, quod nefariis consiliis suis jamdiu paratum in novae artis librariae pravo usu invenerunt. Itaque in eo toti sunt, ut impios libellos et ephemerides ac pagellas mendacii, calumniarum, et seductionis plenas edere in vulgus, ac multiplicare quotidie non intermittant.“ — 1) Zaccaria, Storia polemica delle proibizioni dei libri lib. 2. diss. 1. c. 4. S. Alphonsus de Liguori Theolog. Moral, tóm. 2. Appendix de prohib. libror, post. lib. 3. c. 3. edit. Ratisbon. 1846. Bouix, de Curia romana part. 3. pag. 392. — 8) Pius IX. in encycl. Qui pluribus. 1846. — 9) Joan. 21, 15. Act. 20, 28. 1. Petr. 5, 2. — 10) Matth. 16, 19. 18, 18. Joan. 20, 23. — '·) Luc. 10, 16. — 12) Ad ann. 447. n. 7.