A Győri Püspökség Körlevelei, 1865
Tartalomjegyzék
69 iTr. X. Non facile quicquam reperias, quod ad insitum animis mortalium recti honestique sensum subruendum, atque ad omnes veritatis et virtutis nervos succidendos seu efficacius, sive magis sit comparatum, quam perversorum librorum lectio; quae quidem quantum malorum in humanitatem invexerit, quamve multos quovis tempore in exitium impulerit, impellatque hodiedum, nemo satis oratione explicaverit. Causa periculi multiplex: tum quod homo natura in vitium praeceps, quicquid pravis cupiditatibus suffragatur, pronus excipiat; tum quod lector docile plerumque auctori praestet ingenium , et ex intimiore cum illo consuetudine, ejusdem sentiendi modum asciscat, sibique reddat familiarem; tum quod ipsa etiam temeritas, qua veritati insultatur, et species novitatis, quam paradoxa prae se ferunt, incautis fraudi sit ac illicio. Unde jam prisci gentiles, naturali quodammodo instinctu ducti, libros religioni majorum moribusque patriis infestos, abolendos cen- suerunt. Protagoras, quod de deorum existentia irreverenter et fastidiose scripserit, „Atheniensium jussu urbe atque agro est exterminatus, librique ejus in concione combusti.“ ') Romae senatus consulto magistratibus non semel hoc negotium datum, ut libros vaticinos, et de sacris peregrinis tractantes conquirerent comburerentque. 2) Reperti in arca lapidea dum terra altius exerceretur, Numae Pompilii, ut falso praetendebatur, libri, „quia aliqua ex parte ad solvendam religionem pertinere existimabantur,“ agente Petillio praetore, in comitio, igne a victimariis facto, in conspectu populi cremati sunt.“ 3) Idem tardius etiam, summa rerum ad imperatores devoluta, obtinuit, ut constat ex Ulpiano qui sic habet: „Improbatae lectionis libros, dum haereditaria res sit dividenda, non dividi, sed a judice aboleri oportere, non secus ac mala medicamenta et venena.“ 4) — Et sane libros, in quibus religio divinitus revelata, et pietas bonique mores lacessuntur ac vellicantur, fidelibus passim summe esse noxios, cum rei natura, tum experientia luculentius testatur, quam ut id a quoquam vocari possit in dubium. Etenim nemo tam sobrius est, nemo virtutis tam obfirmatae, quin aliquid saltem detrimenti ex ejusmodi lectione capiat; prava nempe dogmata , praesertim si, ut plerumque fit, verborum lenocinio et fucatae eruditionis apparatu contegantur, altius menti se insinuant tenaciusque haerent, quam ipsa veritas; unde quisquis ea legendo delibavit, etsi minime illis assentiatur, animum contaminet est necesse; quid namque pronius est, quam ut illa invito etiam occurrant, et longe aliud agenti idemtidem illudant, molestiamque facessant? Dionysius Alexandrinus in epistola ad Philemonem Ecclesiae romanae presbyterum scripta, ingenue de se ipso fatetur, se, dum impiis haereticorum sententiis cognoscendis operam daret, animum coinquinasse suum. 5) Quid vero iis futurum arbitramur, qui nec ea ingenii vi pollent, ut sophismata falsi nominis scientiae detegere valeant, nec eo consistunt proNr. 1631. S. Congregatio Indicis. ·) Cic. de nat. deor. I. 23. — *) Liv. Hist. lib. 39. c. 16. conf. lib. 25. c. 1. — 3) Liv. Hist. Hb. 40. c. 29. Valér. Max. lib. 1. c. 1. n. 12. — 4) Lib. 10. §. tantumdem fl'. Familiae erciscund. cap. 4. Cjaeterae. — 5) 'Κξχίνων μεν των πξος ολίγον μου τψ -^υ^ψ τχΐς πχμμιχζοις χυτών (χξετικων) ενΒνμιjVeffVv. Euseb. Hist. eccl. lib. 7. c. 7. 14