A Győri Püspökség Körlevelei, 1865

Tartalomjegyzék

68 Nr. 1601. Νθο-Mistae. Festo S. Joannis Apostoli ante Portam latinam, die 6. Maji h. a. ad sacrum presbyte­ratus ordinem a me promoti sunt sequentes absoluti quarti anni theologi: Horák Carolus, Kovács Ignatius, Kiss Ignatius, Kutrovatz Ernestus, Szely Ludovicus. Quod pro solatioso notitiae statu V. Dioecesis meae Clero significo. Jaurini, die 8. Maji 1865. Nr. 1602. Parochia Pandorfensis concursui exponitur. Vitae mortisque Domino placuit Reverendissimum Joannem Kóczián, Cathedralis Eccle­siae meae honorarium Canonicum et parochum Pandorfensem post brevem aliquot dierum moi’bum die 2. curr. ex hac ad meliorem vitam evocare Obiit anno aetatis 68, Sacer­dotii 44, et gesti in eodem semper loco muneris parochialis 41, cujus animam solitis suffragiis commendo, pro vacante autem quam tenuit juri Patronatus Francisci Comitis ab Harrach obnoxia parochia praesentibus concursum usque 15. mensis Junii h. a. duraturum indico. Jaurini, die 8. Maji 1865. Nr. 1603. Parochia Rév-Alm4sen- sis vacat, pro qua concursus publicatur. Per translationem D. Josephi Tuboly ad parochiale beneficium in Kocs, parochia Rév- Almásensis, juris Patronatus Praepositurae Claustro-Neoburgensis in Austria inferiore vacans reddita est, pro qua praesentibus concursum, usque 15. Junii h. a. publlico. Jaurini, die 8. Maji 1865. Nr. 1611. Munus Vicarii perpetui mon­tis et simul Capeliani Capitularis complendum. Ob penuriam Sacerdotum officium alterius Vicarii montis et Capeliani Capitularis a longiori tempore vacans nunc jam complendum ac conferendum est. Qui dictum munus consequi voluerint, supplicem suum Ven. Capitulo Cathedr. Ecclesiae meae inscriptum, usque 20. mensis labentis mihi exhibeant. Jaurini, die 8. Maji 1865. Joannes m. p. Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents