A Győri Püspökség Körlevelei, 1865

Tartalomjegyzék

5 J¥r. II. Adversarii, qui hodie iu exitium religionis et Ecclesiae christianae conjuraverunt, non jam ut aetate superiore, occulte et per cuniculos; sed palam et aperta fronte rem agunt. Multitudine sodalium freti, audacia insolentes, protectione securi, id sibi esse propositum ajunt, ut sublato illaetabili, qualis in praesentiarum est, rerum ordine, novus stabiliatur, qui libertati, aequalitati, atque fraternitati, prout nimirum ipsi has voces intelligi volunt, innixus, maximam, cujus mortales capaces sunt, felicitatem terrenam, ad quam alioquin nascendo quisque jus nactus est, procuret; quod quum sine violenta rerum conversione, seu, ut vocant, revolutione obtineri nequeat, hanc ciere, propagare, et correptis etiam ar­mis fulcire officium esse cujusvis. Mirum, quam improbo labore nefandum hoc consilium exsequi connitantur. Nullum est medium tam indignum ac dedecorosum, nullum facinus tam immane, quod, ut finem consequantur, adhibendum non putent. Homines corrupti mente et reprobi circa fidem, *) qui quaecumque quidem ignorant, blasphemant; quae­cumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt, in his corrumpuntur,2) sti­pendiis occultarum societatum servientes, operosa sedulitate stringunt calamos, ut quicquid sanctum ac verendum est, in coenum detrahant; omnem auctoritatem invidiae ac con- temtui populari objiciant; pravis cupiditatibus lupata laxent facesque subjiciant. In ephemeridibus, quas ut opinionis publicae interpretes venditant, quarumve potiorem ad se partem pertraxerunt, ejusmodi propinant principia, quibus, si ea uni ver sim adoptari contingeret, non modo divina humanaque misceri, sed ipsam legem aeternam, quam vel prisci gentiles, velut a Deo profectam, omnis recti honestique normam suspexerunt,3) oblitterari, omnemque nexum, quo societatem humanam natura colligatam voluit, peni­tus dissolvi foret necesse. In libris, quos vulgo certatim obtrudunt, quaesito verborum lenocinio doctrinas insinuant, quae ingenia falsis imbuant ideis, et fidem pietatem­que ex animis evellant. Paucis, ut phrasi utamur Tertulliani: „Nihil interest illis, licet diversa tractantibus, dum ad unius veritatis expugnationem conspirent.4) Quum autem probe conscii sint, incolumi Ecclesia catholica et Cathedra Petri omnes id genus conatus in cassum recidere: tota virium contentione in id incumbunt, utram­que ut subruant funditusque evertant. Quare phrenetico perciti furore in Ecclesiam debacchantur, et quicquid ad ejus essentiam vitamque pertinet: disciplinam, cultum, ju­ventutis institutionem, intercipere, aut saltem impedire ac infructuosum reddere satagunt. Catholicismum, ceu ultimum quod superest aevi medii vestigium, abolendum, et mini­Nr. 335. Epistola En- cyclicaPiiPP. IX. et Syllabus errorum, ab ip­so proscripto­rum. 1) 2 Tim. 3, 8. — *) Jud. 10. 3) Nόμος ττςόκειντχι ο-ψ/'ζτοδες, οϋξχνίαν SY xiS-ίξχ τεκνω&έντες, ώι/ Ολυμπος Πχτής μόνος, οοϊί ν/ν Svutx φύιτις χνεζων ετικτεν, ονδε μψ ποτέ \χ$χ κχτχκοιμχιτιτει. Sophocl. Oedip. ν. 865. sq.— „Non tum denique incipit lex esse, cum scripta est, sed tum, cum orta est: orta autem simul est cum mente divina.u Cic. De legib. I. 4. Conf. Orat, pro Milone. 4. — *) De praescript. C. 41. 2

Next

/
Thumbnails
Contents