A Győri Püspökség Körlevelei, 1865
Tartalomjegyzék
55 ad salutarem Jubilaei effectum consequendum observari praestarique oportet, in subnexo brevi apostolico accurate determinata habeantur: haud tam en abs re fore existimamus nonnulla, quae ad illud legitime, et majore cum proventu spirituali peragendum pertinent, declarationis instar per summos veluti apices perstringere. Quamobrem Pastores animarum id ante omnia curent, ut sabbato ante praedictam Dominicam III. post pascha, idest 6. maji, sub tempus vespertinum solemni aeris campani pulsu longius nonnihil producto, populus fidelis de impendenti Jubilaei exordio admoneatur, atque ad illud debita cum animi dispositione sanctoque proposito ingrediendum una et percurrendum excitetur. Prima vero, qua Jubilaeum occipit die, Missa cantata coram exposito Sanctissimo Sacramento celebretur, quod idem singulis durante Jubilaeo dominicis observetur. Ultima tandem die decantato hymno ambrosiano, publicae Deo auctori largitorique bonorum omnium pro impertitis spiritualibus charismatibus gra- tes persolvantur, atque ita Jubilaei tempus concludatur. Dein praecipuam in eo sibi ponendam putent industriam, ut opera praescripta, a quibus gratiae per Jubilaeum adipiscendae suspenduntur, juxta intentionem Summi Pontificis et probatam Ecclesiae praxim, rite perficiantur. Sunt autem haec opera: visitatio ecclesiarum, oratio illic fundenda, confessio et communio sacramentalis, jejunium et eleemosyna. Quantum ad visitationem ecclesiarum advertendum: eam in duabus ecclesiis per Nos, nostroque nomine designandis, vel in una earum bis, eodem die intra spatium mensis Jubilaeo praefiniti fieri debere. Hoc fine, designamus Jaurini ecclesiam nostram Cathedralem, ecclesiam item PP. Carmelitarum discalceatorum ad S. Stephanum R. et C.; Sopronii ecclesiam collegiatam ad S. Georgium M. et parochialem ad S. Micliaelem; Kismartonii ecclesiam parochialem L. R. Civitatis ad S. Martinum E. et C. et alteram montis ad Visitationem B. V. M. Alibi vero locorum DD. Curatos delegamus, ut praeter ecclesiam parochialem sacellum, si quod intra ambitum parochiae existit, vel in hujus defectu, statuam aut crucem designent. Quamquam autem breve apostoli- cum hac vice haud exigat, ut visitatio per modum supplicationis publicae, seu processionis instituatur, quod alias Pontifices passim requirebant: integrum tamen erit Parocho, immo plurimum expediet populum invitare, ut in communi, servato decenti ordine, inter pias preces hymnorumque concentus, statutas visitet ecclesias; id enim si recte fiat, ad mutuam aedificationem et inflammandum devotionis fervorem non parum conferre docet experientia; simul tamen insinuandum, Jubilaei exortes haud reddi eos, quibus aut non vacat, aut commodum non est processioni interessé, modo alia omnia, quae praescribuntur, exacte adimpleant. Ceterum Sanctissimus Pater illis, qui carceribus mancipati, vel morbo aliove prohibiti impedimento dictam visitationem ecclesiarum designatarum obire nequeunt, concessit, ut eam confessarius in alia pietatis opera commutare, vel in aliud proximum tempus prorogare valeat.e) Qua tamen in re confessarii, ne forte suam onerent conscientiam, duo probe attendant: primo ut impedimentum omnino grave, et causa sit legitima, id quod e sacramentali poenitentium confessione dispici poterit; tum ne opera pia quae substituuntur talia sint, ad quae poenitens aliunde obligatur. 6 7) — Quantum ad moniales perpetuae clausurae lege adstrictas, providebimus, ut intra earum asce6) Litter. apóst. Arcano divinae Providentiae 20. nov. a. 1846. §. Concedimus. — 7) Bened. XIV. Epist. encycl. Inter praeteritos. 3. dec. a. 1749. §. 53. 11*