A Győri Püspökség Körlevelei, 1865

Tartalomjegyzék

56 teria duo designentur altaria, ad quae praescriptas visitationes peragant; quas tamen quoad infirmas, aut alio modo praepeditas relaxare, et earum loco alia opera salutaria subrogare pariter poterunt confessarii, ut liquet e facta per Sedem Apostolicam con­cessione. 8) Alterum, quod breve apostolicum praescribit, opus est, ut qui designatas ecclesias visitant, „per aliquod temporis spatium ibi devote orent. “ Quid , quantumve orare con­veniat, in diplomatibus pontificiis nuspiam exprimitur. Communior doctorum sententia, cui etiam Benedictus XIV. suffragatur,9) tenet, orationem debere esse vocalem, nec suf­ficere pure mentalem. Cum vero rudiores praesertim ac tenerioris conscientiae homines facile hac in re anxii incertique haereant, an praescriptae conditioni satisfecerint, doceat Parochus, facturos satis quina orationis dominicae et salutationis angelicae recitatione ad intentionem Summi Pontificis persoluta, moneatque in eo potissimum elaborandum esse, ut penso hoc omni qua licet devotione perfungantur; alioquin precationem ex animo ace- dia torpido, et in varia distracto profectam, carere pretio. Essentiale, nec ullo pacto relaxandum lucrandi Jubilaei requisitum est confessio sacramentalis, quam Benedictus XIV. ita necessariam affirmat,10) ut solo contritionis quantumvis perfectae actu sarciri nequeat; in cujus confirmationem producit declaratio­nem s. Congregationis Indulgentiarum, quae missionarios in remotis infidelium regionibus degentes, ubi non est copia confessarii, incapaces pronuntiavit consequendi indulgentias, que conceduntur vere poenitentibus et confessis, nisi Pontifex nova gratia capaces reddat, ut citra actualem confessionem ob defectum confessarii, sola contritione habiles evadant ad consequendas indulgentias. Hinc iis etiam, qui nullo gravati peccato mortali, venialia tantum habent, necessaria est ad consecutionem Jubilaei confessio ; non quod venialium in confessione expositio necessaria per se sit; sed quia confessio est conditio ad acquirendum Jubilaeum praescripta. S. Carolus Borromaeus auctor est, n) ut operibus praescriptis, pro majori securitate s. Jubilaei acquirendi, confessio sacramentalis praemittatur. Interim Bene­dictus XIV. gravissimorum theologorum nixus auctoritate , effectu indulgentiae nequaquam excludendos censet illos, qui non praemissa confessione, opera incipiunt ac prosequuntur, dummodo quando ultimum perficiunt opus, in quo indulgentia acquiritur, in statu gratiae sint. Atque ob eamdem causam, si quem praevie confessum, antequam ultimum opus explevisset, in peccatum lethiferum prolabi; aut ejusmodi peccati ex inculpata oblivione in confes­sione praetermissi recordari contingat: eum non quidem opera jam praestita, sed con­fessionem iterandi manet obligatio; quandoquidem ad consequendam indulgentiam status gratiae absolute requiritur; cum temporalis poena non remittatur, nisi peccato deleto, et remissa poena aeterna. Igitur Pastores animarum praecipuo studio id efficere satagant, ut fideles intelligant, quid in emerendo Jubilaeo prae ceteris eos consectari, quidve cavere oporteat, ne forte in vanum currant, et fructu susceptorum laborum frustrentur. Inter opera Jubilaeum lucraturis injuncta, censetur etiam sacra communio actua- liter et digne suscipienda. At haec in pueris, qui exomologesim quidem peccatorum jam fecerunt, sed propter aetatem ad mensam eucharisticam nondum admitti, neque durante 8) Bened. XIV. Constit. Benedictus Deus. §. Navigantes. — 9) Constit. Convocatis. 7. kal. dec. a. 1749. §. 51. et Epist. encycl. Inter praeteritos §. 83. — I0) Epist. encycl. Inter praeteritos. §. 3. sqq. —u) Acta Eccles. Mediol. part. 7.

Next

/
Thumbnails
Contents