A Győri Püspökség Körlevelei, 1865

Tartalomjegyzék

54 mati secundum cor ejus ambulent digne Deo per omnia placentes, in omni bono opere fructificantes.“ Quoniam autem sanctitati Dei nonnisi preces ex animo ab omni labe puro scaturientes gratae acceptaeque esse possunt: iccirco idem summus Pontifex, ut fideles ad majorem devotionis ardorem excitaret, eisque stimulos quodammodo subjiceret, ut expiata per sacramentum Poenitentiae conscientia fidentius Deum interpellare, ejusque gratiam et misericordiam certius consequi connitantur, pro suprema sua, quam in beato Petro divinitus traditam accepit solvendi atque ligandi potestate, caelestes Ecclesiae the­sauros apostolica liberalitate reseravit, ac omnibus et singulis utriusque sexus fidelibus indulgentiam plenariam in forma Jubilaei, intra unius dumtaxat mensis spatium cur­rente hoc anno adipiscendam concessit, relicto locorum Ordinariis mensem illum in sua cujusque dioecesi, prout opportunum visum fuerit, statuendi praefiniendique arbitrio; una vero concessum a se Jubilaeum iisdem plane legibus ac conditionibus voluit esse obno­xium, ad quas exactum fuit illud, quod initio pontificatus sui largitus est, cujusve formam et modum per litteras apostolicas, quarum initium: Arcano divinae Providentiae consilio, 20. novembris anno 1846 editas, propius determinavit; quas proinde litteras, cum nunc quoque normae instar servire debeant, ut omnibus in promtu sint, typis recusas infra exhibemus. Nos igitur quod muneris nostri ratio deposcit, gratias agentes Deo, qui con­solatur Nos in omni tribulatione ut possimus sustinere, indictum a Pio IX. Pontifice Maximo Jubilaeum, dilectis nostris Filiis, cunctisque fidelibus sollicitudini nostrae pasto­rali commissis, dilatato corde, summaque cujus capaces sumus animi exultatione, vigore praesentium annuntiamus et promulgamus; hortantes illos in Domino, et per viscera ca­ritatis Christi obtestantes, ne gratiam Dei in vacuum recipiant, neve elabi patiantur occa­sionem, quin oblati tanti beneficii eam faciant usuram, quae salutem ipsorum stabilem operetur. „Scrutemur vias nostras, et quaeramus, et revertamur ad Dominum.1) Abjicia­mus opera tenebrarum , et induamur arma lucis, 2) sumentes scutum fidei, in quo pos­simus omnia tela nequissimi ignea exstinguere.“3) Cumprimis vero concordibus assiduis­que ad Deum suspiremus votis, „ut Ecclesiam catholicam et regnum Filii sui, per totum terrarum orbem, et sanctitate et amplitudine exaltet; ut cunctis mundum purget errori­bus; ut inter christianos principes concordiam et pacem confirmet, univerSamque Christi sui plebem ab omni mundana adversitate defendens, ad aeternae salutis portum dirigat atque perducat.“ 4) Quod tempus attinet celebrandi Jubilaei, illud pro facultate per Sedem Apo- stolicam Nobis data in tempus, quod inter Dominicam III. post pascha usque Dominicam pentecostes labitur, defigendum duximus, tum propterea quod mense majo quem tenerior religionis sensus peculiari Beatissimae Virginis cultui consecravit, plerique fidelium pie­tatis exercitia impensius frequentare soleant; tum etiam, quod id menti summi Pontificis apprime consonum arbitremur; quippe qui in memorata superius encyclica5) monet, ut quo facilius Deus precibus nostris annuat, „cum omni fiducia deprecatricem apud eum adhibeamus Immaculatam sanctissimamque Deiparam Virginem Mariam, quae cunctas haereses interemit in universo mundo, quaeve omnium nostrum amantissima mater tota suavis est ac plena misericordiae, omnibus se se exorabilem, omnibus clementissimam praebet, omnium necessitates amplissimo quodam miseretur affectu.“ — Etsi porro quae * 8 *) Thren. 3, 40. — 2) Eom. 13, 12. — 3) Ephes. 6, 16. — 4) Bened. XIV. in Constit. Benedictus Deus. 8. kal. jan. 1750. — 5) Quanta cura. 8. decemb. a. 1864.

Next

/
Thumbnails
Contents