A Győri Püspökség Körlevelei, 1865

Tartalomjegyzék

47 JVr. VI.-A.d exigentiam Intimati ddo 18. Augusti 1834 Ni\ 23,546 publicati a DD. Parochis de obitu personarum pensione, aut stabili subsidio e fundis publicis gaudentium relatio con­cernenti Jurisdictioni praestanda est. Haud absimiliter tenentur de secundis nuptiis, quas Officialium publicorum sive civilium sive militarium viduae celebrant, quemadmo­dum etiam de matrimonio quod orphani dictorum ..Officialium contrahunt referre. Quae dispositio quum non semper nec ubique observata fuerit, illam dirigens Regni Dicaste- rium sub 19. Februarii h. a. Nr. 13.896 republicandam jussit. Jaurini, die 21. Martii 1865. Nr. 1045. De obitu pen­sione donato­rum publico­rum Officia­lium deque matrimonio per eorundem viduas aut orphanos inito relatio prae­standa est. D. Franciscus Sal. Payr, Vice-Archidiaconus ad honores, et Parochus Laureti, die 28. Februarii h. a. aetatis 84, Sacerdotii autem anno 61 e marasmo senili pie in Domino obiit, cujus animam dum solitis ad aram suffragiis commendo, pro beneficio parochiali, quod tenuit, Celsissimi Pauli Principis Esterházy patronatui obnoxio concursum usque 15. mensis Maji h. a. duraturum publico. Nr. 1046. Vacans paro- chiale benefi­cium Laure- tanum concur­sui exponitur. Jaurini, die 21. Martii 1865. In sequelam translationis D. Georgii Tóth ad parochiam Bogyoszlóensem, beneficium parocliiale in Bö-Sárkány, juris patronatus Ceis. Pauli Principis Esterházy de jure et facto vacat, pro quo praesentibus concursus usque 15. mensis Maji h. a. duraturus in­dicitur. Nr. 1047. Concursus pro vacante paro­chia Bö-Sár­kány. Jaurini, die 21. Martii 1865. Concursus pro vacante parochiali beneficio Császárensi ddo 30. Decembris 1864 Nr. 3519 publicatus optato caruit effectu, illud itaque novo usque 1. Maji h. a. duraturo concursui hisce exponitur. Jaurini, die 21. Martii 1865. Nr. 1052. Novus concur­sus pro bene­ficio parochiali Császárensi. Caritativa subsidia in Hungária colligendi facultas per Cancellariam R. Hungarico- Aulicam concessa est: 1) Eberto Reinhold, SS. Theologiae Doctori et Dioecesis Fuldensis Presbytero pro aedificanda in Civitate Saxo-Vimariensi Ecclesia in honorem S. Elisa- bethae Andreae II. Hungáriáé Regis filiae. 2) Monialibus Nothburgae Sohm et Euphro- sinae Buck pro exstruenda capella. 3) Bosnensibus Franciscanis pro perstringendis Nr. 1048. Caritativa subsidia colli­gendi facultas- altiori loco concessa.

Next

/
Thumbnails
Contents