A Győri Püspökség Körlevelei, 1865
Tartalomjegyzék
48 expensis erecti Constantinopoli nosocomii. Subsidia scopo hoc postremo colligenda ad Officium Dioecesanum, et per hoc ad antelatum R. Aulicum Dicasterium, promovenda sunt. Haec in sequelam Intimatorum a R. Lottali Consilio ddo 26. Januarii Nr. 4,318, 19. Februarii Nr. 13,398 et 13. Martii h. a. Nr. 22,024 ad notitiam DD. Curatorum perferuntur. Jaurini, die 21. Martii 1865. Nr. 1051. Tabellae sic dictos motus populares exhibentes dimittuntur. In obsequium Intimati a R. Lottali Consilio ddo 12. Februarii h. a. Nr. 3,297 exarati, hisce ad quamlibet, parochiam per D. Vice-Archi-Diaconos abs mora promovendae tabellae dimittuntur, quibus DD. Curati illas, quas impopulatio anno 1864 subiit vicissitudines inscribere velint. Quaelibet parochia accipit tabellas quinque, quae secundum communicatam abhinc sub 7. Martii 1864 Nr. 894 instructionem completae ad exigentiam praecitati Intimati non ad officium Dioecesanum, sed immediate ruri quidem ac in oppidis ad Officium processualis Judicis Nobilium, in L. Regiis Civitatibus autem ad Magistratum transponantur. Jaurini, die 21. Martii 1865. Nr. 1053. Statio ludi- rectoris in Jobbaháza concursui exponitur. In Jobbaháza filiali ad matrem Bogyoszló pertinente possessione, munus ludimagistri cum Notariali conjunctum, vacat, pro quo complendo praesentibus concursus usque 15. mensis Maji h. a. duraturus eum eo vulgatur, ut competituri instantias suas D. Vice- Archi-Diacono Districtuali et simul Parocho Veszkényensi exhibeant. Sunt autem vacantis stationis emolumenta sequentia: 1. Titulo didactri a Communitate annue......................... 40 fl. xr. m. 2. A singulo pari conjugatorum separata mensa utentium 2/i metreta posoniensis tritici et siliginis 25 55 55 55 3. Pro pulsu Campanarum a singulo pari conjugatorum separatim viventium unus panis ........................ 10 55 5 5 55 4. Pro ligno ab omni conjugatorum per 12 xr. 12 „ 50 55 55 5. Agrorum jugera 7 cum amplo postdomali horto 25 55 55 55 6. E fundo Religionis annue percipit.............................. 12 5 5 55 n 7. Pro schola Dominicali habet..............................; Pr o hostiarum praeparatione a Communitate . . . 10 55 55 55 8. 3 55 4 55 55 9. Fixum pro Notariatu a Communitate......................... 16 5 ? 55 55 a. I Lingua populi et institutionis est hungarica. Jaurini, die 21. Martii 1865. Joannes m. p. Episcopus.