A Győri Püspökség Körlevelei, 1865

Tartalomjegyzék

43 illius editio satisfecit omnibus, usquedum tertio denique emendatus, approbationem tulit Josephi Cardinalis de Batthyán, Archiepiscopi Strigoniensis et Primatis regni. Ab hoc igitur tempore Catechismus normalis, utut successive nonnullas (incertum quo auctore) mutationes expertus, nonmoclo in scholis trivialibus, sed et in inferioribus gymnasiorum classibus, ad nostram usque aetatem abhibebatur; nec nisi ante tria fere decennia, pri­mum quidem in gymnasiis locum cedere est coactus praescripto per dirigens Regium Dicasterium catechismo, quem vix ac lucem aspexit, publica censura tamquam ad finem ineptum omnibusque dotibus catecheticis destitutum perstrinxit; subinde vero cum varii procuderentur catechismi, parochi jam hunc jam illum, qui magis arridebat, scholis quo­que trivialibus, inconsulto plerumque Episcopo invexerunt, non tamen penitus obsoleto Catechismo normali, quem porro quoque non pauci retinendum putaverunt. Mira inde, minimeque probanda passim rei catecheticae perturbatio invaluit, ut pro locorum diver­sitate diversa obtineret institutionis religiosae ratio, haecque interdum in eodem loco idemtidem mutaretur; quo sane pacto praeter alia quae hinc subnata sunt incommoda, uniformitatem in tradenda doctrina christiana pessumire fuit necesse. Non id fugit vigi­lantiam Praesulum Ecclesiae, qui pro officio jureque sibi proprio haud intermiserunt providere media, quibus confusioni modus statueretur, et necessaria uniformitas, qua, ut Benedictus XIV. loquitur,24) „nihil optabilius, nihil ad praecavendos qui in multiplicem Catechismorum varietatem irrepere possent errores, conducibilius atque opportunius,“ denuo revocaretur. Nos ipsi, dum regimen almae hujus Dioecesis capesseremus, praeci­puas ac fere primas nostras curas eo convertimus, ut malo medelam afferremus; quod ne temere aggredi videremur, Litteris Circularibus de 15. octobris 1857. DD. Parochos provocandos duximus ad praestandam Nobis relationem: „qualesnam Catechismi et a quo tempore singulis in parochiis, ac in quibusvis parochiae scholis harumque subdivi­sionibus ac classibus pro docenda pube scholastica adhibeantur.“25) Interim Concilium provinciale Strigonii anno 1858 celebratum, sollicitudinem suam alia inter huic quoque impendit negotio; et, an novus, qualisve inducendus esset Catechismus, multa sapientia et circumspectione deliberavit. Attenta temporum conditione, omnibusque rerum adjunctis mature expensis, decretum: ut Catechismus, vulgo ratisbouensis dictus, a longiori jam tempore multarum Dioeceseon exterarum usu probatus, et Catechismo romano maxime conformis, adoptaretur, atque in scholis non secus ac ecclesiis Cynosurae instar per universam pro­vinciam adhibendus praescriberetur; ejusque edendi cura, Societati a S. Stephano nuncu­patae crederetur. Catechismus hic perspicuitate, methodi facilitate, et justa notionum religio­sarum copia insignis, pro diversa aetate, ac progressiva discentium capacitate in quadruplici adornatus est editione, quarum altera ab altera non alio distat, quam quod insequens plenio­rem semper solidioremque ejusdem doctrinae catholicae contineat expositionem, ita ut quarta, ad recolendas quoties libuerit altiusque penetrandas fidei veritates, etiam adultis apta sit et sufficiat, idemque praestet fidelibus simplicioribus, quod dogmatica et moralis theologo. Hunc igitur Catechismum praelo jam subductum, et apud bibliopolas venalem, cum exordio anni proxime futuri in omnibus scholis elementaribus inducendum, et quod suapte intelligitur, catechesibus quoque in ecclesia haberi solitis substernendum, dicti Concilii provincialis ac Nostra auctoritate praescribimus, ordinamus, mandamus, exclusis 24) Constit. Et si minime. 7 febr. a. 1742. — 25) Vid. Litt. Cire. a. 1857. pag. 66.

Next

/
Thumbnails
Contents