A Győri Püspökség Körlevelei, 1865

Tartalomjegyzék

41 nae legis praecepta mysteriaque testis diebus in ecclesia pueris explanare in deliciis habuit. At quam id fuerit insolitum, satis inde liquet, quod multi studium hoc omni laude dignum palam improbaverint; quorum obtrectationes vir eximius edito tractatu „de parvulis ad Christum trahendis“ retudit, ostendens quam sit necessarium ac utile parvulorum gerere curam, ut bene tam in fide quam in moribus instituantur, quamve grave sit peccatum parvulis ullum dare scandalum, vel eorum institutioni quoquo modo ponere obices. Ceterum ex ipso hoc tractatu apparet, „de mandato et licentia Episcopi dioecesani nonnumquam deputatos fuisse quosdam ad messem hanc nunc hoc nunc illo modo colendam;“ adeoque instructionem catecheticam, etsi auctoritate publica circa eam nihil ulterius fuerit stabilitum, quam quod legibus et moribus jam receptum erat, haud plane intercidisse, cum essentialia catechismi, symbolum nempe, oratio dominica, et decalogus semper in Ecclesia docerentur, ut vel ex litteraria aevi medii historia, quae complura hujus argumenti scripta catechetica recenset, satis constat. >5) Tandem in Con­cilio Tridentino lex universalis lata est: ut Episcopi „saltem dominicis et aliis festivis diebus pueros in singulis parochiis fidei rudimenta, et obedientiam erga Deum et paren­tes diligenter ab iis, ad quos spectabit, doceri curent, et, si opus sit, etiam per censuras ecclesiasticas compellant.“ 1(>) Atque ex hoc tempore, opus tradendi pueris christianam disciplinam, nova in dies laetioraque cepit incrementa, quae inter illud merito referimus, quod, ut certa docendi discendique constaret ratio, provisum fuerit de Cateckismo seu libro, qui scitu necessarias maximeque utiles fidei ac morum veritates in brevem con­tractas summam, et per quaestiones responsionesque dispositas contineret; plurimum enim referre videbatur, ut pueri perinde ac rudiores prae manibus habeant aliquid fir­mum et publica ratum auctoritate, quo subin perlecto, possint eorum quae audierunt, memoriam refricare, quodve normae instar serviat, ad quam omnes suas cognitiones religiosas exigant. Equidem durante adhuc Concilio Tridentino a pluribus, uti Erasmo Rotterodamo, Georgio Wicelio aliisque vulgati sunt id genus libri; sed hi, cum privata solum niterentur auctoritate, intento fini haud responderunt, neque in usum asciti sunt umquam. Quare Concilium ipsum, postulantibus praesertim Ferdinando I. imperatore et oratoribus gallis,17) Catechismum suo nomine edendum decrevit, ejusque concinnandi negotium Patribus quibusdam demandavit; quod interim opus, accelerato Concilii fine ad exitum perductum non fuit. Unde Patres Tridentini curam edendi Catechismi, non secus ac conficiendi Indicis librorum prohibitorum; emendandi item Missalis et Breviarii, ad Summum Pontificem detulerunt. fS) Pius IV. mox operi manum admovit, deputatis eam in rem quatuor viris eruditione aeque ac pietate conspicuis: Mutio Calinio Archi- episcopo Jadrensi, Leonardo Marino Archiepiscopo Lancianensi, Aegidio Fuscarario Episcopo Mutinensi, et Francisco Forero theologo e familia Fratrum Praedicatorum. Elaboratum ab his opus Pontifex per nominatam a se Congregationem novo subjici voluit examini, utque nihil ad perfectionem desideraretur, addidit philologos eotum sermonis latini peritissimos, Paulum Manutium, Julium Poggianum, et Cornelium Amaltheum, qui, ut elocutio tersa et ad omnem styli nitorem esset conformata, curarent. Ita numeris omnibus absolutum opus Pius V. qui interea solium pontificium conscendit, typis procu­sum publicavit hac inscriptione: Catechismus ex decreto Concilii Tridentini ad Parochos >5) Schmid, Method. catechiz. c. 6. §. 23. — 16) Sess. 24. cap. 4. de reform. — 17) Pallaviein. Hist. Cone. Trid. lib. 19. c. 11. n. 4. — I8) Sess. 25. Continuat. 8*

Next

/
Thumbnails
Contents